라틴어 문장 검색

Tunc reliqui fratres non tam Hercule desperata quam ultro neglecta sua salute contendunt ad divitem atque ardentibus animis impetuque vesano lapidibus crebris in eum velitantur.
(아풀레이우스, 변신, 9권 34:5)
CUM inquinatissimis hominibus non esse convicio decertandum neque in maledictis adversum inpudentes et inprobos velitandum, quia tantisper similis et compar eorum fias, dum paria et consimilia dicas atque audis, non minus ex oratione Q. Metelli Numidici, sapientis viri, cognosci potest quam ex libris et disciplinis philosophorum.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Septimus, XI 2:1)
Continuo surgens clamore nimisque perurgens, Multatum faede compellit cedere predae, Vique facit multa, sibi reddat ut omnia tulta;
(BALDO, NOUUS ESOPUS, V. De paupere et fure 6:4)
Et vidit Iudas quod defluxit exercitus suus, et bellum perurgebat eum; et confractus est corde, quia non habebat tempus congregandi eos,
(불가타 성경, 마카베오기 상권, 9장7)
Maccabaeus, ad eorum expugnationem relicto Simone et Iosepho itemque Zacchaeo eisque, qui cum ipso erant satis multis, ipse ad ea, quae amplius perurgebant, loca discessit.
(불가타 성경, 마카베오기 하권, 10장19)
Militia colonica contra copias regias acerrime velitabatur, qua certatione multi utrinque occisi.
(프란키스 글라스, Washingtonii Vita, CAPUT TERTIUM.29)
At si procella fortior aut nimbus perurgeret, uel etiam corusci ac tonitrua terras et aera terrerent, tunc ueniens ad ecclesiam sollicitus orationibus ac psalmis, donec serenitas aeris rediret, fixa mente uacaret.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER QUARTUS., CAP. III. 3:2)
nescio quid vos velitati estis inter vos duos.
(티투스 마키우스 플라우투스, Menaechmi, act 5, scene 230)

SEARCH

MENU NAVIGATION