라틴어 문장 검색

De omnibus enim non credentes propter veneficia, in exterminio primogenitorum confessi sunt populum filium Dei esse.
저들은 요술에 마음을 빼앗겨 아무것도 믿지 않았지만 자기들의 맏아들들이 죽은 것을 보고 그 백성이 하느님의 자녀들임을 인정하였습니다. (불가타 성경, 지혜서, 18장13)
idolorum servitus, veneficia, inimicitiae, contentiones, aemulationes, irae, rixae, dissensiones, sectae,
우상 숭배, 마술, 적개심, 분쟁, 시기, 격분, 이기심, 분열, 분파, (불가타 성경, 갈라티아 신자들에게 보낸 서간, 5장20)
et non egerunt paenitentiam ab homicidiis suis neque a veneficiis suis neque a fornicatione sua neque a furtis suis.
그들은 또한 자기들이 저지른 살인과 마술과 불륜과 도둑질을 회개하지도 않았습니다. (불가타 성경, 요한 묵시록, 9장21)
et lux lucernae non lucebit tibi amplius, et vox sponsi et sponsae non audietur in te amplius; quia mercatores tui erant magnates terrae, quia in veneficiis tuis erraverunt omnes gentes,
등불의 빛도 다시는 네 안에서 비치지 않고 신랑과 신부의 목소리도 다시는 네 안에서 들리지 않을 것이다. 너의 상인들이 땅의 세력가였기 때문이며 모든 민족들이 너의 마술에 속아 넘어갔기 때문이다. (불가타 성경, 요한 묵시록, 18장23)
quoniam pro altero gloriosum est mori, pro altero vero opponitur contumacia servilis.
(ABBO FLORIACENSIS, PASSIO SANCTI EDMUNDI REGIS ET MARTYRIS 11:9)
Si eas quamlibet iniquas respuit, reus maiestatis adiudicatur servilibus suppliciis.
(ABBO FLORIACENSIS, PASSIO SANCTI EDMUNDI REGIS ET MARTYRIS 11:11)
Non olim ciuile nefas, non Cesaris arma, Non pueri regis animum, non federa regni, Non mortis seruile genus seruosque probasset Magnus et exanimis, truncatus, nudus honore Funeris, in nuda solus iacuisset harena.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER SECUNDUS 16:7)
Degeneri pugna, seruili Marte, doloso Insultu, belli furias mollitur in hostem;
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER NONUS ET ULTIMUS 16:13)
Illic boves, taurorum recusantes militiam, quasi rustici, servilibus negotiis inhiabant.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 2:150)
Alii namque quos servilis conditionis demittit humilitas, augustam jactitant libertatem;
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 56:3)
Hoc comperto, Robertus de Flandria assumptis secum viris cautissimis, Rotgero de Roscit, Gozelone filio comitis Cunonis de Monte acuto, cum mille loricatis ab exercitu exsurgens ad Arthesiam descendit, civitatem muro, moenibus et praesidio turrito munitissimam, in qua Turci manentes Armenios Christianos servili jugo subegerant.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER III 56:2)
Per Dei timorem initialem, qui et caritativus dicitur, expellemus omnes timores, videlicet umanum mundanum servilem et omnianos timebunt.
(ALBERTANO OF BRESCIA, SERMONES, Sermo IV 6:2)
Et ut scias quia operari terram magis servile quam liberum sit, maledicto parricidalis ejus operatio comprehenditur.
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 29장 2:14)
>Multi, etiam Senatores et Senatorii generis feninae, Romae veneficiorum, stuprorum et adulteriorum accusantur et supplicio afficiuntur.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXVIII, 1장1)
Super his etiam Tarracius Bassus, postea urbi praefectus, et frater eius Camenius, et Marcianus quidam et Eusaphius, omnes clarissimi, arcessiti in crimen, quod eiusdem conscii veneficiis, aurigam fovere dicebantur Auchenium, documentis etiam tum ambiguis, suffragante absoluti sunt Victorino, ut dispersus prodidit rumor, qui erat amicus Maximino iunctissimus.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXVIII, 1장 27:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION