라틴어 문장 검색

Alius si creditorem suum flagitare molestius adverterit debitum, ad aurigam confugit, audentem omnia praelicenter, eumque ut veneficum curat urgeri:
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXVIII, 4장 25:1)
Qui animi asperitate confestim ad insanum percitus modum, pro potestatis auctoritate, quam regebat, Palladium quendam obscurissime natum ut veneficum a memoratis conductum, et Heliodorum, fatorum per genituras interpretem, adigendos prodere quae scirent, praetorianae iudicio tradidit praefecturae.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXIX, 1장 5:2)
obmutescant humana somnia,
(ARCHIPOETA, I41)
Quin potius homines vindicativi vitam fere agunt veneficarum, quae ut aliis sunt exitiabiles ita ipsae plerunque exitum infaustum sortiuntur.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, IV. DE VINDICTA 1:28)
Et videtur sane tanto favore apud Caesarum polluisse ut Antonius in epistola quadam, quae a Cicerone in una ex Philippicis verbatim recitatur, eum veneficum appellaret, acsi Caesarem incantasset.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XXVII. DE AMICITIA 4:6)
Multi si in ipsum vulnus inclinati sunt, loquntur, si in aliam partem, obmutescunt.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber V, 26장57)
Quaedam obmutescunt, quaedam mente labuntur, quaedam sui conpotes nervorum oculorumque dolore urgeri se confitentur, morientesque eadem, quae corde vulnerato, patiuntur.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber V, 26장72)
4 Igitur ubi ea percussa, protinus requirendum est, num bilem homo is vomuerit, num oculi eius occaecati sunt, num obmutuerit, num per nares auresve sanguis ei fluxerit, num conciderit, num sine sensu quasi dormiens iacuerit:
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VIII, 4장1)
Multi si in ipsum uulnus inclinati sunt, loquntur, si in aliam partem, obmutescunt.
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, 26장 13:6)
Quaedam obmutescunt, quaedam mente labuntur, quaedam sui conpotes neruorum oculorumque dolore urgeri se confitentur, morientesque eadem, quae corde uulnerato, patiuntur.
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, 26장 17:4)
Igitur ubi ea percussa, protinus requirendum est, num bilem homo is uomuerit, num oculi eius occaecati sint, num obmutuerit, num per nares auresue sanguis ei fluxerit, num conciderit, num sine sensu quasi dormiens iacuerit:
(켈수스, 의학에 관하여, 8권, 4장 1:1)
aut qui ebrius obmutuit.
(켈수스, 의학에 관하여, 2권, VI De indiciis mortis. 7:7)
ubi subito aliquis obmutuit;
(켈수스, 의학에 관하여, 2권, X De sanguinis missione per venam - . 8:4)
Sive autem capitis dolores, sive ulcera, sive lippitudo, sive spiritus difficultas, sive intestinorum tormenta, sive inflammatio vulvae est, sive coxa, sive jecur, aut lienis, aut latus torquet, sive vitio locorum aliquo prolabitur et obmutescit, occurrit dolori per quietem ejusmodi catapotium.
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, XXV De Catapotiis. 4:1)
si in aliam partem, obmutescunt.
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, XXVI De quinque generibus noxarum corporis et primo de vulneribus. 15:6)

SEARCH

MENU NAVIGATION