라틴어 문장 검색

Nam verbum Deus est, mundum creavit, hoc regit atque alit omnia, hoc nos veneramur, hoc diligimus, ex hoc spiritum trahimus, si quidem Deus ipse spiritus atque mens est, atque ideo non terrenis divitiis nec largitate munifica, sed religiosis operibus, et gratiarum actione placatur.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber primus 65:4)
Vae tibi, Alexandria, quae pro Deo portenta veneraris.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber secundus 4:5)
Et in Spiritum sanctum Dominum et vivificatorem ex Patre procedentem, cum Patre et Filio coadorandum et conglorificandum, etc. In quanta autem reverentia illa principalia concilia tenenda sint beatus diligenter aperit Gregorius, qui se ea tanquam quatuor Evangelia suscipere et venerari profitetur, unde et eorum verbis, non magis quam evangelicis, vel addere aliud vel substrahere permittit, ita Constantino episcopo Mediolanensi de uno eorum scribens:
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber secundus 52:9)
Quae enim sollicitudo bonorum nobis operum inesset, si quem nunc amore vel timore veneremur, Deum penitus ignoremus?
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber tertius 9:17)
Ecce barbarus advena districto ense veteribus nostri regni colonis imminet, et quondam felix indigena suspirando gemens tacet.
(ABBO FLORIACENSIS, PASSIO SANCTI EDMUNDI REGIS ET MARTYRIS 10:4)
Cogit me multum assidua tuae dilectionis instantia, Gualteri venerande amice, ut meo tibi debeam famine propalare mearumque manuum scriptis docere qualiter inter amantes illaesus possit amoris status conservari, pariterve qui non amantur quibus modis sibi cordi affixa valeant Veneris iacula declinare.
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 서문 1:1)
Cuius sententiae licet veteris non est veneranda senectus, quia maximum nobis propinat errorem.
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 2권, 6장: 연인 중 한 사람이 상대방에게 신실하지 못한다면 5:3)
Non expedit ergo, venerande amice, tuos in amore consumere dies, quem tot superius improbatum rationibus constat.
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 3권, 사랑의 거절에 대하여 47:6)
(Per placidam vallem, et paucis accessa vireta) Pygmaeum quondam steterat, dum fata sinebant, Imperium.
(JOSEPHUS ADDISON, PRAELIUM INTER PYGMAEOS ET GRUES COMMISSUM 3:1)
Non tantos motus, nec tam memorabile bellum, Maeonius quondam sublimi carmine vates Lusit;
(JOSEPHUS ADDISON, PRAELIUM INTER PYGMAEOS ET GRUES COMMISSUM 5:3)
Jam latus effossum, et palmas ostendit utrasque, Vulnusque infixum pede, clavorumque recepta Signa, et transacti quondam vestigia ferri.
(JOSEPHUS ADDISON, RESURRECTIO DELINEATA AD ALTARE COLL. MAGD. OXON. 7:3)
In hac enim ciuitate, que quondam fuit inclita et gloriosa urbs gentilium et caput regni Persarum, Antichristus nascetur.
(ADSO DERUENSIS, DE ORTU ET TEMPORE ANTICHRISTI 1:28)
Dic nunc, rogo te, utrum elapsum animo sit, an adhuc memoria teneas, quid inter te quondam et tuum Ivonem de amicitia spiritali convenerit;
(DE AMICITIA, CAPUT IV. Amicitiae origo et progressus. 3:11)
Cultus forme connubia grata Nectunt et sese proprio uenerantur honore.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER SECUNDUS 24:15)
Cur relique partes istas uenerentur et istis Sese summittant nec eis seruire recusent.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER SECUNDUS 24:32)

SEARCH

MENU NAVIGATION