라틴어 문장 검색

Eodem quoque anno, autumnali tempore instante, Baldewinus rex, contractis undique copiis a mari et terra ex diversis nationibus regni Italiae, videlicet Pisanorum, Genuensium, Venetorum, Malfetanorum omniumque eorum qui more praedonum expugnare [0672C] et exspoliare solent navigantes, civitatem Sagittam obsedit tam mari quam terra in mense Augusto, mangenellis et machinis muro a terra in circuitu applicitis;
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER X 90:1)
Sed postquam advenit lux certa, aquatum quidam egressus, visis subito hostibus, ululabili clamore sublato, excitos tumultuosis vocibus propugnatores armavit.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXIIII, 1장 7:1)
Processu dein audacia fracta, cum murorum ambitum insularumque spatiis immensis oblongum, et inaccessas pulchritudines urbis, et incolentium plebem considerarent immensam, iuxtaque fretum, quod Pontum disterminat et Aegaeum, disiectis bellorum officinis, quas parabant, post accepta maiora funera quam illata, exinde digressi sunt effusorie per arctoas provincias, quas peragravere licenter ad usque radices Alpium , quas Venetas appellabat antiquitas.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXXI, 16장 7:1)
Copiantur verbum castrense est nec facile id reperias apud civilium causarum oratores, ex eademque figura est qua lignantur et pabulantur et aquantur.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Septimus Decimus, II 10:2)
Fuit quidam Sebastianus Gabatus patria Venetus, qui Bristoiae habitabat, vir cosmographiae et navigationis peritus.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM OCTAVUM 16:2)
In quibus consultationibus decretum fuisset ut Hungari, Poloni, et Boemi Thraciam bello invaderent, Galli et Hispani Graeciam, papa vero (promptus ad se immolandum pro caussa Christiana) in persona et comitatum regis Angliae, Venetorum, et aliorum statuum qui mari pollerent navigaret cum classe potentissima per mare Mediterraneum usque ad Constantinopolim.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM NONUM 3:11)
Adeo ut (referente Busbequio) aurifex quidam Venetus Byzantii agens vix furorem populi effugerit quod avis cuiusdam rostri oblongi fauces inserto baculo diduxisset.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XIII. DE BONITATE ET BONITATE NATIVA 1:15)
Remiges interim qui aquatum e navibus exierant, subito equites Mauri neque opinantibus Caesarianis adorti multos iaculis convulnerarunt, nonnullos interfecerunt.
(카이사르, 아프리카 전기 7:9)
Equitatus interim eorum circum Caesaris munitiones vagari atque eos qui pabulandi atque aquandi gratia extra vallum progressi essent, excipere.
(카이사르, 아프리카 전기 24:2)
Dum aquantur, Didius classe accurrit, navis incendit, nonnullas capit.
(카이사르, 히스파니아 전기 37:9)
Cumque ad eum locum accessissent, qui appellatur Chersonensus, aquandique causa remiges in terram euissent, non nulli ex eo numero, cum longius a navibus praedatum processissent, ab equitibus hostium sunt excepti.
(카이사르, 알렉산드리아 전기 10:2)
Media circiter nocte eis, qui aquandi causa longius a castris processerant, ab equitibus correptis fit ab his certior Caesar duces adversariorum silentio copias castris educere.
(카이사르, 내란기, 1권 66:1)
Premebantur Afraniani pabulatione, aquabantur aegre.
(카이사르, 내란기, 1권 78:1)
Prima nocte aquandi causa nemo egreditur ex castris;
(카이사르, 내란기, 1권 81:6)
praesidiis enim dispositis omnia litora a Caesare tenebantur, neque lignandi atque aquandi neque naves ad terram religandi potestas fiebat.
(카이사르, 내란기, 3권 15:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION