라틴어 문장 검색

itaque se cum iis legatos ad consulem missuros, qui si redeant unde venerint, omnia iis sua reddi iubeant, quique protinus eant trans Alpes, et denuntient Gallicis populis, multitudinem suam domi contineant:
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIX 650:1)
postremo fatigatus consul et contumeliis singulorum et multitudinis - nam insuper inridebant - ludibriis, nave eadem qua venerat Aquileiam redit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLI 117:1)
Ad dictum vero placitum rediit rex, venitque ad eum Balduinus in pago Camaracense;
(ANNALES VEDASTINI, Anno DCCCXCVIIII 63:4)
Inde rediens per Saxoniam venit ad Aquis ibique hiemavit.
(ANNALES XANTENSES QUI DICUNTUR, ANNALES XANTENSES QUI DICUNTUR 13:5)
quem veniens timuit, rediens Germanus amavit.
(클라우디아누스, De Consulatu Stilichonis, Liber Primus 1:113)
referunt enim non ad eos qui adveniunt, sed ad illos qui in domo commanent, quoniam illic numquam consistunt, sed solius transitus causa ad hunc locum veniunt exeundo sive redeundo.
(Macrobii Saturnalia, Liber VI, VIII. 21:2)
'centum' autem 'annos' ideo dicit, quia hi sunt legitimi vitae humanae, quibus completis potest anima transire ripas, id est ad locum purgationis venire, ut redeat rursus in corpora.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM SEXTVM COMMENTARIVS., commline 3256)
sed, dum redeo, Hortensius venerat et ad me Terentiam salutatum deverterat.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER DECIMVS AD ATTICVM, letter 16 10:1)
de quo mirabilia Messalla qui Lanuvio rediens ab illis venit ad me, et me hercule ipsius litterae sic et φιλοστόργωσ et εὐπινῶσ scriptae ut eas vel in acroasi audeam legere.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER QVINTVS DECIMVS AD ATTICVM, letter 17 4:7)
nox tibi longa venit, nec reditura dies.
(섹스투스 프로페르티우스, 비가, 2권, poem 1518)
Itaque, conpositis omnibus, beati sacerdotes ea, qua uenerant, prosperitate redierunt.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER PRIMUS., CAP. XXI. 1:10)
quorum agmen imperator secutus prosequentibus cunctis, servatorem liberatoremque acclamantibus, salutatis dimissisque iis eadem qua venerat via Elatiam rediit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIV 575:1)
Rex cum non minore vexatione iumentorum hominumque quam venerat in Macedoniam rediit;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLIII 253:1)
progressis vixdum quattuor milia passuum nihil optabilius esse quam redire, qua venerant, si possent.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLIV 52:2)
alii ab Atheniensibus, qui cum Mnestheo duce venerant et a Libya redierant, conditum tradunt.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM TERTIVM COMMENTARIVS., commline 5538)

SEARCH

MENU NAVIGATION