라틴어 문장 검색

illius epistula fertur his verbis:
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 5권 90:2)
Ut idem Augustino pallium et epistulam et plures uerbi ministros miserit.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER PRIMUS., CAP. XXIX.1)
sed ex Balbi epistula pauca verba intellexerat ad quae rescripsit his verbis :
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 퀸투스와 주고 받은 편지들, LIBER SECVNDVS, letter 10 4:5)
Murmur denique debet abesse, iuxta verbum Pauli dicentis, in Epistula prima ad Corinthios:
(ALBERTANO OF BRESCIA, SERMONES, Sermo I 39:1)
tot enim verba sunt de Dionysio in epistula tua, illud putato non adscribis, et tibi gratias egit.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER SEPTIMVS AD ATTICVM, letter 7 2:4)
quae vis insit in his paucis verbis (plura enim committenda epistulae non erant), si attendes, quod facis, profecto etiam sine meis litteris intelleges te aliquid habere, quod speres, nihil, quod aut hoc aut aliquo rei p. statu timeas;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER SEXTVS: AD A. TORQVATVM ET CETEROS, letter 2 4:1)
Et scripsit epistulam et misit ei secundum haec verba dicens:
(불가타 성경, 마카베오기 상권, 10장17)
Et Demetrius rex ad verba ista respondit ei et scripsit epistulam talem:
(불가타 성경, 마카베오기 상권, 13장35)
quid autem me roget paucis ille quidem verbis sed , cognosce ex ipsius epistula.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER NONVS AD ATTICVM, letter 6 12:5)
ilicet, ut ad epistulae vestrae tenorem iam revertamur, post verba, quae primum salve ferebant, hoc poposcisti, ut epigramma transmitterem duodecim versibus terminatum, quod posset aptari conchae capaci, quae per 3 ansarum latus utrumque in extimum gyri a rota fundi senis cavatur striaturis.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 4권, Sidonius Evodio suo salutem 4:2)
tertia est causa vel maxuma, exinde scribere tibi cur supersederim, quod immane suspicio dictandi istud in vobis tropologicum genus ac figuratum limatisque plurifariam verbis eminentissimum, quod vestra quam sumpsimus epistula ostendit:
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 9권, Sidonius domino papae Fausto salutem. 5:1)
C. PLINIUS TRAIANO IMPERATORI Exprimere, domine, verbis non possum, quanto me gaudio affecerint epistulae tuae, ex quibus cognovi te Arpocrati, iatraliptae meo, et Alexandrinam civitatem tribuisse, quamvis secundum institutionem principum non temere eam dare proposuisses.
(소 플리니우스, 편지들, 10권, letter 101)
Sed ut epistulam laudandam arbitror eam, quam modo totidem fere verbis interpretatus sum, quamquam ea cum summa eius philosophia nullo modo congruebat, sic eiusdem testamentum non solum philosophi gravitate, sed etiam ab ipsius sententia iudico discrepare.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER SECUNDUS 130:1)
Ita enim scriptum est in libro epistularum M. Ciceronis ad L. Plancum, et in epistula M. Asini Pollionis ad Ciceronem, verbis his:
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, A. Gellii Noctium Atticarum, Liber Primus, XXII 19:1)
Quid, mihi cum dederis ingentia pignora, cumque per numeros omnes hoc tueare caput, quod tua me raro solatur epistula, peccas, remque piam praestas, sed mihi verba negas?
(푸블리우스 오비디우스 나소, 슬픔, 5권, poem 134)

SEARCH

MENU NAVIGATION