라틴어 문장 검색

Inopia namque verecundiam summam probis cunctis adducit hominibus et eos in varias cogitationum deducit angustias, et in somni etiam vehementer quiete fatigat et inde consequenter fugare consuevit amorem."
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 2권, 7장: 사랑의 여러 사례들 5:10)
Mulier autem nullatenus sibi debet ad verecundiam reputare, quum quaelibet mulier, si mundi laudes optat habere, vacare teneatur amori, et interiorem hominis fidem et eius intrinseca cordisque nemini sit facile perscrutari secreta, et ideo in palliatione sermonis multa saepe reperiatur sapientia circumventa.
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 2권, 7장: 사랑의 여러 사례들 18:2)
Immo ad summam scimus verecundiam pertinere viventis et Dei omnipotentis iniuriam, si carnis illecebras et corporis voluptates secutus ad Tartareos iterum laqueos elabatur, ex quibus laqueis pater ipse coelestis semel eum unigeniti filii sui sanguinis effusione salvavit.
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 3권, 사랑의 거절에 대하여 2:10)
nec aviditatem meam posita verecundia prodidissem.
(DE AMICITIA, CAPUT V. De amicitiae fructibus. 2:33)
Ita ne in te, sine tua magna sollicitudine, aut prudentia contra errores, aut temperantia contra libidines, aut iustitia contra malitiam, aut fortitudo contra ignaviam pugnat?
(DE AMICITIA, CAPUT VIII. Amicitiae sunt et naevi. An ideo abnuenda. 1:25)
Booz cum Ruth moabitidis advertisset inopiam, post messores suos legentem spicas alloquitur, consolatur, invitat ad convivium puerorum, et verecundiae eius ingenue parcens, iubet messoribus etiam de industria spicas relinquere, quas illa colligeret absque pudore.
(DE AMICITIA, CAPUT XXV. Amicitiae lex in petendis et dandis. 2:21)
Optimus itaque comes amicitiae verecundia est;
(DE AMICITIA, CAPUT XXVI. Quid sibi impendere debeant amici. 1:10)
et ideo maximum ornamentum tollit amicitiae, qui ab ea tollit verecundiam.
(DE AMICITIA, CAPUT XXVI. Quid sibi impendere debeant amici. 1:11)
comes est Ignauia, Ludi, Segnicies, Nuge, Garritus, Occia, Sompni.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER OCTAVUS 18:3)
Igitur etsi videas apud quosdam regnare pecuniam, jacere prudentiam, militare divitias, sapientiam exsulare, ignavia tamen opum pondera animo victori calcata subjicias, et intestino affectionis amore prudentiam consecteris, ut penitus sapientiae matris cubiculum inoffenso intuitu valeas intueri.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 52:40)
Que facta pietatem vel extimationem vel verecundiam nostram ledunt,et ut generaliter dicam, que contra mores fiunt, nec nos facere posse credendumest quoque animo fiant.
(ALBERTANO OF BRESCIA, DE AMORE ET DILECTIONE DEI ET PROXIMI ET ALIARUM RERUM ET DE FORMA VITAE, LIBER II 23:1)
Nam, "Maximum ornamentum amicitie tollit,qui ex ea tollit verecundiam," ut Tullius dixit.
(ALBERTANO OF BRESCIA, DE AMORE ET DILECTIONE DEI ET PROXIMI ET ALIARUM RERUM ET DE FORMA VITAE, LIBER II 75:13)
Nam et Seneca DeBeneficiis dixit, "Gratissima sunt beneficia parata, facilia, occurentia,ubi nulla intervenit mora, nisi in accipientis verecundia."
(ALBERTANO OF BRESCIA, DE AMORE ET DILECTIONE DEI ET PROXIMI ET ALIARUM RERUM ET DE FORMA VITAE, LIBER II 118:12)
Unde Cato dixit, Segnitiem fugito, que vite ignavia fertur;
(ALBERTANO OF BRESCIA, DE AMORE ET DILECTIONE DEI ET PROXIMI ET ALIARUM RERUM ET DE FORMA VITAE, LIBER III 35:11)
In quo ipsoconsiderandum est, ne aut temere desperet propter ignaviam, aut nimis consideretpropter cupiditatem.
(ALBERTANO OF BRESCIA, DE AMORE ET DILECTIONE DEI ET PROXIMI ET ALIARUM RERUM ET DE FORMA VITAE, LIBER III 68:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION