라틴어 문장 검색

potio ex menta nucibusque Graecis et amylo;
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, 10장 2:4)
nihil ex is adsumere, quae contrahere semen uidentur, qualia sunt siligo, simila, oua, halica, amylum, omnis caro glutinosa, piper, eruca, bulbi, nuclei pinei.
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, 28장 2:2)
Boni succi sunt triticum, siligo, alica, oryza, amylum, tragum, ptisana, lac, caseus mollis, omnis venatio, omnes aves, quae ex media materia sunt;
(켈수스, 의학에 관하여, 2권, XX De his quae boui sicci sunt. 1:1)
Lenes autem sunt sorbitio, pulticula, laganum, amylum, ptisana, pinguis caro, et quaecumque glutinosa est:
(켈수스, 의학에 관하여, 2권, XXII Quae res lenes, quaeve acres sint. 1:1)
Crassiorem autem pituitam faciunt ova sorbilia, alica, oryza, amylum, ptisana, lac, bulbi, omniaque fere glutinosa.
(켈수스, 의학에 관하여, 2권, XXIII De his quae crassiorem, quaeve tenuiorem pituitam faciunt. 1:1)
deinde lenis, ut sorbitio ex ptisana, vel ex alica, vel ex amylo, lacte adjecto.
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, XXII De tabe, ejusque speciebus. 11:2)
sumenda ova, amylum, similiaque, quae pituitam faciunt crassiorem;
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, CAPUT V [2]. De destillatione ae gravedine. 6:5)
qualia sunt siligo, simila, ova, alica, amylum, omnis caro glutinosa, piper, eruca, bulbi, nuclei pinei.
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, XXVIII De Seminis nimia ex naturalibus profusione. 2:3)
Amyli, tragacanthae, acaciae succi, gummis, singulorum p. )-(. I. papaveris lacrimae p. )-(. II.
(켈수스, 의학에 관하여, 6권, VI De oculorum morbis. 22:2)
stibis cocti, amyli, singulorum p. )-(. VI.
(켈수스, 의학에 관하여, 6권, VI De oculorum morbis. 37:3)
seu cum idem locus tuberculum habet, cuius media fere parte canino similis extat pilus, eique subest vermiculus.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 7권, 5장 11:3)
Tuberculum, cui subest vermiculus, ferro quam cautissime circumsecari oportet, ne, dum amputatur, etiam, quod infra est, animal vulneremus:
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 7권, 5장 13:1)
Itemque Punicum cicer, vel hoc vermiculum,nec minus hordeum, et cicercula condita ex horreo promantur, et aqua caelesti macerata obiciantur.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 9권, 1장 8:4)
ex vermiculo,ut ceteras apes, fieri ducem, sed in circuitu favorum paulo maiora, quam sunt plebeii seminis, inveniri recta foramina repleta quasi sorde rubri coloris, ex qua protinus alatus rex figuretur.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 9권, 11장 5:3)
Vermiculi quoque, qui tineae vocantur, item papiliones enecandi sunt:
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 9권, 14장 2:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION