라틴어 문장 검색

Ancillatur eis nec se negat esse clientem Horum, sed tanquam dominis ut uerna ministrat.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER QUARTUS 12:2)
Gressibus hiis Stilbons comes indiuisus adheret, Tanquam uerna sui comitans uestigia solis, Obnubensque comas radiis solaribus, ignes Temperat et solis obnubilat astra galero.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER QUARTUS 24:4)
Mulcebris infernus, tristis paradisus, amoenus Carcer, hiems verna, ver hiemale, malum.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 40:9)
Crastino vero die illucescente, usui sumptis necessariis, movit omnis populus, iter faciens per mediam Romaniam securus, et nihil metuens adfuturae adversitatis.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER II 76:1)
Jam dies clarissima illuxerat, sol radiis fulgebat lucidissimus:
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER II 82:3)
Praeterea illucescente die, dux Godefridus, Boemundus et universi capitanei exercitus exsurgentes, armis et loricis atque galeis rursus induti, iter intermissum ad urbem Antiochiam iterare universos jubent cum omni necessario apparatu, et omni genere armentorum vehiculisque cibariorum, quibus [0459B] tantus opus habeat exercitus.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER III 72:1)
Dies quartae feriae illuxit, quando ingressi sunt terram Antiochiae, et muros ejus obsederunt.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER III 76:1)
Crastina autem die illucescente, principes fidelium consiliis invigilant laeti de recenti victoria, quatenus praesidium cujusdam machinae locarent juxta praefatum pontem civitatis, qui porrigitur trans fluvium Farfar:
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER III 126:1)
Vix inclyti militis expletae sunt exsequiae, et ecce in ipso mane Sabbati, quod illuxit tertia die postquam urbs capta est, adsunt universae barbarae nationes et legiones gentilium in apparatu copioso, quas Corbahan ex universis regnis, terris et locis orientalis plagae contraxerat, in campis et planitie tentoriis locatis, obsidionem faciens circa spatiosae urbis muros et moenia.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER IV 58:1)
Altera deinde lucescente die, quidam confrater Christianorum, vir et miles nobili editus parentela, Walterus nomine, de Verna castello, assumptis quibusdam complicibus [0534D] suis de comitatu, in montana profectus est.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER V 80:13)
Eadem itaque die illucescente, Godefridus dux quadraginta milites armatos juxta Rames in insidiis constituit.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VII 18:4)
verni menses processerunt quando sata, fruges, vineae et omnis spes anni in florem et fructus parturiunt, et messem adfuturam in proximo promittunt.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER IX 102:6)
Altera vero die illucescente, idem sacerdos et conviator surgens castra Turcorum intravit, aliterque omnia eis referens quam essent, in hunc modum locutus est:
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER X 56:1)
Vix tenebrae sunt remotae, vix mane illuxit, et ecce rex Baldewinus in sonitu tubarum et armorum strepitu vallem descendit;
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER X 56:6)
A prima enim incensione usque ad hoc quod est dimidia, est calida et humida sicut vernum tempus;
(알베르투스 마그누스, De Fato, Art. 4. An fatum sit scibile 15:6)

SEARCH

MENU NAVIGATION