라틴어 문장 검색

certatim interea roranti pumice raucas exspectant scatebras et sicco margine pendent, hoc limum iubet inpositum de fonte lavari Christus et infusa vultum splendescere luce.
(프루덴티우스, Apotheosis, section 3229)
cui ieiuna eremi saxa loquacibus exundant scatebris, et latices novos fundit scissa silex, quae sitientibus dat potum populis axe sub igneo.
(프루덴티우스, Liber Cathemerinon, Hymnus ad incensum lucernae27)
inde seges scelerum, radix et sola malorum, dum scatebras fluviorum omnes et operta metalla eliquat ornatus solvendi leno pudoris, dum venas squalentis humi scrutatur inepta ambitio scalpens naturae occulta latentis, si quibus in foveis radiantes forte lapillos rimata inveniat, nec enim contenta decore ingenito externam mentitur femina formam ac, velut artificis Domini manus inperfectum os dederit, quod adhuc res exigat aut hyacinthus pingere sutilibus redimitae frontis in arce, colla vel ignitis sincera incingere sertis, auribus aut gravidis virides suspendere bacas, nectitur et nitidis concharum calculus albens crinibus aureolisque riget coma texta catenis, taedet sacrilegas matrum percurrere curas, muneribus dotata Dei quae plasmata fuco inficiunt, ut pigmentis cutis inlita perdat quod fuerat, falso non agnoscenda colore, haec sexus male fortis agit, cui pectore in arto mens fragilis facili vitiorum fluctuat aestu.
(프루덴티우스, Hamartigenia, section 176)
illa cadens raucum per levia murmur saxa ciet, scatebrisque arentia temperat arva.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 농경시, Book 1권 3:15)
qui, ne tuberibus propriis offendat amicum, postulat, ignoscet verrucis illius:
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Satyrarum libri, 1권, In amicorum vitiis connivendum, neque peccata omnia in sclerum numero ponenda. 1:27)
ut saxea est verruca in montis vertice.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VIII 111:2)
sunt etiam quaedam et humiles translationes, ut id de quo modo dixi, saxea est verruca, et sordidae.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VIII 233:2)
Hoc tale est, quale si quis pulcherrimorum corporum naevos aut verrucas derideat, quem foeda scabies depascitur.
(세네카, De Vita Beata, Liber VII: ad Gallionem, De Vita Beata 150:5)
gerit et aures immanitate barrinas, quarum fistulam biforem pellis ulcerosa circumvenit saxeis nodis et tofosis umore verrucis per marginem curvum protuberantibus.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 3권, Sidonius Apollinari suo salutem 6:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION