라틴어 문장 검색

Inter haec tamen, nequid novaretur contrarium placitis, neve armatorum mobilitas, saepe versabilis, ad praesentium quendam inclinaret arbitrium, attente providebat Aequitius, et cum eo Leo, adhuc sub Dagalaifo magistro equitum rationes numerorum militarium tractans, exitialis postea magister officiorum, exercitus universi iudicium, quantum facere nitique poterant, ut Pannonii fautoresque principis designate firmantes.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXVI, 1장 6:1)
Qui ducens militem rei sufficientem, cum venisset ad loca, discriminatis ordinibus, superbos barbaros ante colluctationem adeo terruit et turbavit, ut nec controversas opponerent manus, sed signorum aquilarumque fulgore praestricti, venialem poscerent pacem.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXVIII, 5장 3:1)
Nannieno igitur pensante fortunarum versabiles casus, ideoque cunctandum esse censente, Mallobaudes alta pugnandi cupiditate raptatus (ut consueverat), ire in hostem, differendi impatiens, angebatur.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXXI, 10장 7:1)
His et huiusmodi colluctationibus ad confinia lucis usque pervigiles egimus, poculis interdum lassitudinem refoventes et libidinem incitantes et voluptatem integrantes:
(아풀레이우스, 변신, 2권 17:8)
ac dum Veneris colluctationibus securius operantur, maritus ignarus rerum ac nihil etiam tum tale suspicans improvisus hospitium repetit.
(아풀레이우스, 변신, 9권 5:4)
Cum deinde buculos comprehenderis, perducito ad stabulum, et ad stipites religato ita, ut exiguum laxamenti habeant, distentque inter se aliquanto spatio, ne in colluctatione alter alteri noceat.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 6권, 2장 4:2)
Adeoque aciem versabilem posuit, ut, qui ultimi stabant, ne circumirentur, verti tamen et in frontem circumagi possent.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 4권, 13장 37:1)
"Equidem, quam versabilis fortuna sit, documentum ipse sum nec inmerito mitiores vices eius expecto."
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 5권, 8장 7:19)
"Non est nobis conluctatio adversus carnem et sanguinem, sed adversus principatus et potestates huius mundi et harum tenebrarum, adversus spiritalia nequitiae in caelestibus."
(히에로니무스, 편지들, An Eustochium 3:10)
est aliis concursus oris et cum verbis suis colluctatio.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XI 203:2)
Non est in rixam conluctationemque veniendum.
(세네카, De Constantia, Liber II ad Serenum nec iniuriam nec contumeliam accipere sapientem (De Constantia Sapientis) 99:1)
Scito ergo omnem condicionem versabilem esse et quicquid in ullum incurrit posse in te quoque incurrere.
(세네카, De Tranquillitate Animi, Liber IX, ad Serenum: de tranquillitate animi 106:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION