라틴어 문장 검색

"Equidem, quam versabilis fortuna sit, documentum ipse sum nec inmerito mitiores vices eius expecto."
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 5권, 8장 7:19)
quodvis enim supplicium levius est hac permansione.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER VNDECIMVS AD ATTICVM, letter 18 2:3)
numquam enim in praestantibus in re publica gubernanda viris laudata est in una sententia perpetua permansio, sed, ut in enavigando tempestati obsequi artis est, etiam si portum tenere non queas, cum vero id possis mutata velificatione adsequi, stultum est eum tenere cum periculo cursum, quem coeperis, potius quam eo commutato quo velis tamen pervenire, sic, cum omnibus nobis in administranda re publica propositum esse debeat, id quod a me saepissime dictum est, cum dignitate otium, non idem semper dicere, sed idem semper spectare debemus.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER PRIMVS: AD P. LENTVLVM, letter 9 24:4)
& Quies relativa est permansio corporis in eadem illa navis regione vel parte cavitatis.
(아이작 뉴턴, 자연철학의 수학적 원리, 색인, 정의 33:4)
At Quies vera est permansio corporis in eadem parte spatii illius immoti in qua Navis ipsa una cum cavitate sua & contentis universis movetur.
(아이작 뉴턴, 자연철학의 수학적 원리, 색인, 정의 33:5)
Scito ergo omnem condicionem versabilem esse et quicquid in ullum incurrit posse in te quoque incurrere.
(세네카, De Tranquillitate Animi, Liber IX, ad Serenum: de tranquillitate animi 106:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION