라틴어 문장 검색

menestheo non 'Mnestheo', de quo paulo post dicturus est, legendum est, ne versus non stet, sed 'Menestheo', ita tamen ut meminerimus in ultima syllaba esse synaeresin propter rectam scansionem.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM DECIMVM COMMENTARIVS., commline 1291)
Riserunt hoc ad inludendum ex his, qui ibi aderant, unus atque alter, male homines litterati, quod genus ἀγοραίουσ Graeci appellant, atque eum qui id dixerat librum legisse Homeri aiebant, cui versus hic forte deesset:
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Septimus Decimus, III 3:1)
Facundos mihi de libidinosis Legisti nimium, Sabelle, versus, Quales nec Didymi sciunt puellae Nec molles Elephantidos libelli.
(마르티알리스, 에피그램집, 12권, XLIII1)
quidam in utroque versu pro 'quem' legunt <'qui'>, ut sit vetus figura per ellipsin:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM QUARTVM COMMENTARIVS, commline 5982)
sane 'miratastque' legendum est, ut stet versus.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 2권, commline 822)
Oro ergo te, legas hos versus pauculos et proverbii istius quod in his versibus est sententiam dicas mihi.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Tertius Decimus, XXXI 4:2)
Id autem ipsum quod dicimus ex illis quoque Homericis versibus, si quis non incuriose legat, adminiculari potest.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Secundus, XXX 7:1)
Primo igitur legerunt e ludicris meis epistolium de dentifricio uersibus scriptum ad quendam Calpurnianum, qui cum aduersum me eas litteras promeret, non uidit profecto cupiditate laedendi, si quid mihi ex illis fieret criminosum, id mihi secum esse commune.
(아풀레이우스, 변명 6:1)
igitur unum etiam poetam Latinum attingam, uersus ipsos, quos agnoscent qui Laeuium legere:
(아풀레이우스, 변명 28:20)
VERSUS istos ex Georgicis Vergilii plerique omnes sic legunt:
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, A. Gellii Noctium Atticarum, Liber Primus, XXI 2:1)
Subicit huic humilem et suffercitus posteriorem, subicit u littera longa legunt, quia primam syllabam brevem esse in versu heroico non convenit.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Quartus, XVII 4:3)
nam si 'Athos' legeris, 'os' brevis est et versus non stat.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM DVODECIMVM COMMENTARIVS., commline 7012)
Et ipsos quidem versus, cui otium erit in libro quo dixi positos legat;
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, A. Gellii Noctium Atticarum Liber Sextus, XVI 4:1)
Legebat barbare insciteque Vergilii septimum, in quo libro hic versus est:
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Sextus Decimus, VI 4:1)
nam quaecumque sedens modo legerat, haec eadem stans, perferet atque eadem cantabit versibus isdem;
(유베날리스, 풍자, 3권, Satura VII72)

SEARCH

MENU NAVIGATION