라틴어 문장 검색

quae omnia vera esse sciet, si quis non orationes modo, sed historias etiam (namque in iis contiones atque sententiae plerumque suadendi ac dissuadendi funguntur officio), legere maluerit quam in commentariis rhetorum consenescere.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber III 284:3)
namque ipsa, tristi vestis obtentu caput velata, iuxta praesides adstat deos laterique adhaeret verus Alcidae sator.
(세네카, Hercules Furens 5:15)
Namque prius pactum recolentes tam male fractum, Condicione pari cuiquam timuere iugari, Tuta fides ueri cum nusquam possit haberi, In iam promissis etiam iurantibus ipsis, Atque supradicti tamen hii periere relicti, Nam quia cesserunt a foedere, quod pepigerunt, Nec sociae morti cogerunt pectore forti.
(BALDO, NOUUS ESOPUS, XXV. De ueruecibus et coco regis 26:8)
Susceptis namque apicibus filii nostri Adulualdi regis, repperimus, quanta sacri eloquii eruditione eius animum ad uerae conuersionis et indubitatae fidei credulitatem fraternitas uestra perduxerit.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER SECUNDUS., CAP. VIII. 1:4)
namque nulla materiarum genera neque corpora neque res sine principiorum coetu nasci neque subici intellectui possunt, neque aliter natura rerum praeceptis physicorum veras patitur habere explicationes, nisi causae, quae insunt in his rebus quemadmodum et quid ita sint, subtilibus rationibus habeant demonstrationes.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER SECUNDUS, 1장36)
namque canes ut montivagae persaepe ferai naribus inveniunt intectas fronde quietes, cum semel institerunt vestigia certa viai, sic alid ex alio per te tute ipse videre talibus in rebus poteris caecasque latebras insinuare omnis et verum protrahere inde.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Primus 12:16)
res quidem digna quam tu iuberes sed non minus digna quam faceres, namque et antiquitus, cum Gaius Cornelius Gaio Secundo paria suasisset, ipse postmodum quod iniunxit arripuit, idque ab exemplo nunc melius 1 aggredieris, 2 quia et ego Plinio ut discipulus assurgo et tu vetusto genere narrandi iure Cornelium antevenis, qui saeculo nostro si revivisceret teque qualis in litteris et quantus habeare conspicaretur, modo verius Tacitus esset.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 4권, Sidonius Leoni suo salutem 2:1)
itaque tu molem thematis missi 3 recte capessis, cui praeter eloquentiam singularem scientiae ingentis magna opportunitas, cotidie namque per potentissimi consilia regis totius sollicitus orbis pariter [eius] 4 negotia et iura, foedera et bella, loca spatia merita cognoscis, unde quis iustius sese ad ista succinxerit, quam ille, quem constat gentium motus legationum varietates, facta ducum pacta regnantum, tota denique publicarum rerum secreta didicisse, quique praestanti positus in culmine non necesse habet vel supprimere verum vel concinnare mendacium?
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 4권, Sidonius Leoni suo salutem 3:1)
Non sequeris turbam ad faciendum malum; nec in iudicio plurimorum acquiesces sententiae, ut a vero devies.
너희는 다수를 따라 악을 저질러서는 안 되며, 재판할 때 다수를 따라 정의를 왜곡하는 증언을 해서는 안 된다. (불가타 성경, 탈출기, 23장2)
olei vero partem mittet in manum suam sinistram.
그리고 사제는 자기 왼 손바닥에 기름을 얼마쯤 붓고, (불가타 성경, 레위기, 14장26)
et narraverunt dicentes: " Venimus in terram, ad quam misisti nos, quae re vera fluit lacte et melle, ut ex his fructibus cognosci potest.
그들은 모세에게 이렇게 이야기하였다. “우리를 보내신 그 땅으로 가 보았습니다. 과연 젖과 꿀이 흐르는 곳이었습니다. 이것이 그곳 과일입니다. (불가타 성경, 민수기, 13장27)
et hoc tibi fuerit nuntiatum, audiensque inquisieris diligenter et verum esse reppereris, et abominatio haec facta est in Israel,
그 일을 너희가 듣고 알게 되면, 철저히 조사해 보아야 한다. 그런 다음에 이스라엘에서 그런 역겨운 짓을 한 것이 사실로 드러나면, (불가타 성경, 신명기, 17장4)
Quod si verum est, quod obicit, et non est in puella inventa virginitas,
그러나 그 일이 사실이어서 그 젊은 여자의 처녀성이 증명되지 않으면, (불가타 성경, 신명기, 22장20)
Nunc ergo iurate mihi per Dominum, ut, quomodo ego feci vobiscum misericordiam, ita et vos faciatis cum domo patris mei detisque mihi signum verum,
그러니 이제, 내가 당신들에게 호의를 베풀었으니, 당신들도 내 아버지의 집안에 호의를 베풀겠다고 주님을 두고 맹세해 주십시오. 그리고 나에게 신표를 하나 주십시오. (불가타 성경, 여호수아기, 2장12)
Quadraginta annorum eram, quando me misit Moyses famulus Domini de Cadesbarne, ut considerarem terram; nuntiavique ei quod mihi verum videbatur.
제가 마흔 살이었을 때, 주님의 종 모세께서 이 땅을 정탐하라고 저를 카데스 바르네아에서 보내셨습니다. 저는 돌아가서 제 마음에 있는 그대로 그분께 보고하였습니다. (불가타 성경, 여호수아기, 14장7)

SEARCH

MENU NAVIGATION