라틴어 문장 검색

propter quod accidit ut quaedam vocabula quibus particula ista praeponitur ambigua sint et utroqueversum dicantur, veluti vescum, vemens et vegrande, de quibus alio in loco, uberiore tractatu facto, admonuimus;
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Quintus, XII 11:2)
Scythas illos , qui sub ipsis septentrionibus aetatem agunt, corporibus hominum vesci eiusque victus alimento vitam ducere et ἀνθρωποφάγουσ nominari;
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Nonus, IV 7:2)
Item esse in montibus terrae Indiae homines caninis capitibus et latrantibus eosque vesci avium et ferarum venatibus;
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Nonus, IV 10:1)
'Vescum' autem, quod ex 've' particula et 'esca' copulatum est, utriusque diversae significationis vim capit.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Sextus Decimus, V 7:2)
ERRANTEM per agrum uulpes derisit onagrum, Quem pro laude soni uesci dedit illa leoni;
(BALDO, NOUUS ESOPUS, XIII. De uulpe, leone et asino 14:1)
Amodo ne fallas, tua memet ut hoc modo Pallas, Quemquam maiorem, parilem uelut inferiorem, Carnem tam uescam dabis esurientis in escam".
(BALDO, NOUUS ESOPUS, XXIII. De ariete canem simulante 24:18)
"Erige te sursum, celer huc et dirige cursum, Hic quia prospexi, quod pinguis et optima uesci, Digna tuo uictu, sit belua miraque dictu".
(BALDO, NOUUS ESOPUS, XXXIV. De mulo, uulpe et lupo 37:13)
tum caro adsumenda est, quae assa optima aut elixa est.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber I, 2장35)
Inde proximus cibus mediocris utilior est isque esse debet cum pane hesterno, vino austero meraco et carne assa cibisque omnibus quam siccissimis.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber I, 3장98)
transeundum paulatim ad assa ab elixis.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber I, 3장136)
frigida lavatio, caro assa, frigidi cibi vel qui refrigerent.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber I, 3장141)
Venatio durique pisces et ex domesticis animalibus assa caro maxime iuvant.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber I, 6장7)
atque utraque vel assa vel elixa:
(켈수스, 의학에 관하여, Liber II, 24장5)
dura ova, magisque si assa sunt;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber II, 30장3)
omnia dura, macra, austera, aspera, tosta, et in eadem carne assa potius quam elixa.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber II, 30장8)

SEARCH

MENU NAVIGATION