라틴어 문장 검색

vesperascente die sitim haustu gelidae aquae sedavit.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER II, 49장5)
illi igitur duodecim, quorum dux erat Pelopidas, [cum] Athenis interdiu [exissent], ut vesperascente caelo Thebas possent pervenire, cum canibus venaticis exierunt, retia ferentes, vestitu agresti, quo minore suspicione facerent iter.
(코르넬리우스 타키투스, Vitae, Liber de Excellentibus Ducibus Exterarum Gentium, 2장 5:1)
ecce autem primo iam spargere lumine portus orta dies notaeque (nefas) albescere turres.
(가이우스 발레리우스 카툴루스, 아르고나우티카, C. Valeri Flacci Argonauticon Liber Tertius. 275:1)
quod si caeruleis constarent aequora ponti seminibus, nullo possent albescere pacto;
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Secundus 16:15)
Nam postquam sanguis ille opifex in penetralibus suis omne corpus effinxit atque aluit, adventante iam partus tempore idem ad corporis materni superna conscendens in naturam lactis albescit, ut recens natis idem sit altor qui fuerat fabricator.
(Macrobii Saturnalia, Liber V, XI. 16:2)
Fluctus uti primo coepit cum albescere ponto:
(Macrobii Saturnalia, Liber V, XIII. 20:1)
Dum Tiburtinis albescere solibus audit Antiqui dentis fusca Lycoris ebur, Venit in Herculeos colles.
(마르티알리스, 에피그램집, 7권, XIII1)
alibi physicam, ut vento inpendente videbis, flammarum longos a tergo albescere tractus.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM SECVNDVM COMMENTARIVS., commline 6942)
unde infert 'ut primum albescere lucem vidit'. sic in duodecimo cum primum crastina caelo puniceis invecta rotis Aurora rubebit.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM QUARTVM COMMENTARIVS, commline 5842)
albescere lucem hypallage est:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM QUARTVM COMMENTARIVS, commline 5862)
unde accipiendum est, sicut supra legimus, quod circa primum ortum lucis navigavit, ut regina e speculis ut primum albescere lucem vidit et aequatis classem procedere velis.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM QUINTVM COMMENTARIVS., commline 16)
dicuntur enim pupillae mortis tempore albescere.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM DECIMVM COMMENTARIVS., commline 4183)
mare illud, quod nunc favonio nascente purpureum videtur, idem huic nostro videbitur, nec tamen adsentietur, quia nobismet ipsis modo caeruleum videbatur mane ravum, quodque nunc qua a sole conlucet albescit etvibrat dissimileque estproximo ei continenti, ut etiam si possis rationem reddere cur id eveniat tamen non possis id verum esse quod videbatur oculis defendere.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 루쿨루스 141:4)
nam ex edito desiliens aqua suscepta marmore albescit.
(소 플리니우스, 편지들, 5권, letter 6 24:1)
an quia maturis albescit messis aristis, et color et species floribus omnis inest?
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 5권218)

SEARCH

MENU NAVIGATION