라틴어 문장 검색

quasi saepe gelum, quod continet in se, mittit et exsolvit glaciem nodosque relaxat.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Sextus 27:17)
dicimus enim aut 'illam rem miseror', aut 'illius rei misereor', non 'illis'. quidam 'miserescimus' pro miseremur, genus inchoativum volunt, ut 'horreo horresco', 'gelo gelasco':
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM SECVNDVM COMMENTARIVS., commline 1452)
inmanisque gela civitas a fluvio nominata, sicut etiam 'campi Geloi'.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM TERTIVM COMMENTARIVS., commline 7021)
Aenea enim navigante nec fuerat Camerina siccata, nec Gela vel Agrigentum conditae:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM TERTIVM COMMENTARIVS., commline 7034)
veterno pigritia:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 1권, commline 1241)
nam veternum dicitur morbus intercus, id est ὕδρωψ, qui homines efficit pigros.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 1권, commline 1242)
'intercus intercutis'. (veterno) otio, quia plerumque otiosos solet hic morbus incessere:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 1권, commline 1243)
Plautus in Addicto "opus facere nimio quam dormire mavolo, veternum metuo".
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 1권, commline 1244)
qui quom ad Peloponnesum classem appulisset et in fanum venisset Iovis Olympii, aureum ei detraxit amiculum grandi pondere, quo Iovem ornarat e manubiis Carthaginiensium tyrannus Gelo, atque in eo etiam cavillatus est aestate grave esse aureum amiculum hieme frigidum, eique laneum pallium iniecit, cum id esse ad omne anni tempus diceret.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER TERTIUS 84:4)
erat in eadem epistula 'veternus civitatis.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER SECVNDVS: AD C. CVRIONEM ET CETEROS, letter 13 4:1)
Nisi ego cum tabernariis et aquariis pugnarem, veternus civitatem occupasset.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER OCTAVVS: M. CAELI EPISTVLAE AD M. TVLLIVM CICERONEM, letter 6 5:2)
praeterit et Cyanen et fontes lenis Anapi et te, verticibus non adeunde Gela.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 4권325)
quae quamvis infusa novum penetret nova semper figmentum, vetus illa tamen de crimine avorum dicitur, inloto quoniam concreta veterno est.
(프루덴티우스, Apotheosis, section 3302)
quod casus rapuit, quod morbus, quod dolor hausit, quod truncavit edax senium populante veterno, omne revertenti reparata in membra redibit.
(프루덴티우스, Apotheosis, section 3369)
vagitus ille exordium vernantis orbis prodidit, nam tunc renatus sorididum mundus veternum depulit.
(프루덴티우스, Liber Cathemerinon, Hymnus VIII Kal. Ianuarias17)

SEARCH

MENU NAVIGATION