라틴어 문장 검색

pecudum strages passimque iuvenci semineces et adhuc infecta mapalia tabo sparsaque sanguineis pastorum funera campis.
(클라우디아누스, De Bello Gildonico 1:239)
vinctas ire nurus, nunc in vada proxima mergi seminecem, hunc subito percussum vulnere labi dum fugit, hunc animam portis efflare sub ipsis;
(클라우디아누스, In Rufinum, Liber Posterior 2:31)
Iam vero muscus, qui more compedis crura vitium devincta comprimit, situque et veterno macerat, ferro destringendus et eradendus est.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 4권, 24장 6:6)
Nam quemadmodum fessas morbo pecudes vehementer agitare et extendere non convenit, ita conducit mediocriter exercere, et quasi torpentes excitare, nec pati veterno consenescere atque extingui.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 7권, 5장 3:3)
Solet etiam universumpecus aegrotare ita, ut emacietur, nec cibos capiat, productumque in pascua medio campo procumbat, et quodam veterno pressum somnos aestivo sub sole captet.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 7권, 10장 4:2)
exigitur enim iam ab oratore etiam poeticus decor, non Accii aut Pacuvii veterno inquinatus, sed ex Horatii et Virgilii et Lucani sacrario prolatus.
(코르넬리우스 타키투스, 대화, 20장 5:1)
ac plerique semineces aut integri festinatione victoriae relinquebantur.
(코르넬리우스 타키투스, 아그리콜라 전기, 36장 2:2)
integri cum sauciis, semineces cum expirantibus volvuntur, varia pereuntium forma et omni imagine mortium.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER III, 28장3)
currit hiems, Zelyn et Bronten Abarimque relinquit semineces:
(가이우스 발레리우스 카툴루스, 아르고나우티카, C. Valeri Flacci Argonauticon Liber Tertius. 164:1)
nec semineces ostendere crines tempus adhuc, primasque sinit concurrere pugnas.
(가이우스 발레리우스 카툴루스, 아르고나우티카, C. Valeri Flacci Argonauticon Liber Sextus. 184:1)
seminecem Taxes Hypanin vehit atque remissum pone trahit fugiens et cursibus exuit hastam;
(가이우스 발레리우스 카툴루스, 아르고나우티카, C. Valeri Flacci Argonauticon Liber Sextus. 265:1)
semineces duplicesque inter sua tela suosque inter equos saevam misero luctamine versant
(가이우스 발레리우스 카툴루스, 아르고나우티카, C. Valeri Flacci Argonauticon Liber Sextus. 533:1)
nunc eum volo de tuo ponte mittere pronum, si pote stolidum repente excitare veternum et supinum animum in gravi derelinquere caeno, ferream ut soleam tenaci in voragine mula.
(가이우스 발레리우스 카툴루스, 노래, Lyrics , Poem 175)
Si quaeret quid agam, dic multa et pulchra minantemuiuere nec recte nec suauiter, haud quia grandocontunderit uitis oleamque momorderit aestus, nec quia longinquis armentum aegrotet in agris,sed quia mente minus ualidus quam corpore totonil audire uelim, nil discere, quod leuet aegrum,fidis offendar medicis, irascar amicis,cur me funesto properent arcere ueterno, quae nocuere sequar, fugiam quae profore credam,Romae Tibur amem, uentosus Tibure Romam.
(호라티우스의 첫번째 편지, 082)
unde bene dixit 'spumantes rivos', quia praemisit 'seminecesque viros'.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM NONVM COMMENTARIVS., commline 4542)

SEARCH

MENU NAVIGATION