라틴어 문장 검색

An quisquam tam procul a concipiendis imaginibus rerum abest, ut non, cum illa in Verrem legit, stetit soleatus praetor populi Romani cum pallio purpureo tunicaque talari muliercula nixus in litore, non solum ipsos intueri videatur et locum et habitum, sed quaedam etiam ex iis, quae dicta non sunt, sibi ipse adstruat?
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VIII 127:2)
M. Mario, cui vicatim populus statuas posuerat, cui ture ac vino supplicabat, L. Sulla praefringi crura, erui oculos, amputari linguam, manus iussit et, quasi totiens occideret quotiens vulnerabat, paulatim et per singulos artus laceravit.
(세네카, 노여움에 대하여, Liber III 110:2)
Quantulum fuit lucem expectare denique, ne senatores populi Romani soleatus occideret !
(세네카, 노여움에 대하여, Liber III 113:4)
Grande videlicet officium focos et toros in publicum educere, vicatim epulari, civitatem tabernae habitu abolefacere, vino lutum cogere, catervatim cursitare ad iniurias, ad inpudentias, ad libidinis inlecebras.
(테르툴리아누스, Apologeticum, 35장 2:1)
Denique porrigat manum Iupiter et accipiat, cum interim plus nostra misericordia insumit vicatim quam vestra religio templatim.
(테르툴리아누스, Apologeticum, 42장 8:4)
nam Samnites, ea tempestate in montibus vicatim habitantes, campestria et maritima loca contempto cultorum molliore atque, ut evenit fere, locis simili genere ipsi montani atque agrestes depopulabantur.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IX 182:2)
nam ut exercitu deleto ita iustitium indictum, custodiae in portis, vigiliae vicatim exactae, arma tela in muros congesta.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber X 38:1)
nam P. Decius, ubi comperit per exploratores profectum Samnitium exercitum, advocato consilio quid per agros inquit vagamur vicatim circumferentes bellum?
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber X 213:2)
annus insignis incendio ingenti, quo Clivus Publicius ad solum exustus est,et aquarum magnitudine, sed et annonae vilitate fuit, praeterquam quod pace omnis Italia erat aperta, etiam quod magnam vim frumenti ex Hispania missam M. Valerius Falto et M. Fabius Buteo aediles curules quaternis aeris vicatim populo discripserunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXX 337:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION