라틴어 문장 검색

Illic aries tunica nobiliore trabeatus, uxorum pluralitate gavisus, matrimonii defraudabat honorem.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 2:164)
Sicut enim quatuor elementorum concors discordia, unica pluralitas, consonantia dissonans, consensus dissentiens, mundialis regiae structuras conciliat, sic quatuor complexionum compar disparitas, inaequalis aequalitas, deformis conformitas, divisa identitas, aedificium corporis humani compaginat.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 8:21)
Compar vicissitudo temporis, eademque varietas hominis immutat aetatem.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 8:76)
Sed tamen, cum a poetis deorum pluralitas somniatur, vel ipsi dii venereis ferulis manus subduxisse dicuntur, in his, falsitatis umbra lucescit, nec in hoc, poeta a suae proprietatis genere degener invenitur.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 27:9)
Subtilibus igitur invisibilis juncturae catenis concordantibus universis, ad unitatem pluralitas, ad identitatem diversitas, ad consonantiam dissonantia, ad concordiam discordia, unione pacifica remeavit.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 35:15)
Organicorum quoque artificum decuriata pluralitas, praedicti hominis decorabat incessum.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 70:6)
Caput nec crinis vestimento videbatur indutum, nec pepli velamentum excusabat calvitiem, sed panniculorum infinita pluralitas, quos filiorum pluralis infinitas ei texuerat vestimentum.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 91:7)
Nam ut aitidem, "Feneratur Domino qui miseretur pauperis, et vicissitudinem suamreddet ei."
(ALBERTANO OF BRESCIA, DE AMORE ET DILECTIONE DEI ET PROXIMI ET ALIARUM RERUM ET DE FORMA VITAE, LIBER I 52:17)
"Omne datum optimumet omne donum perfectum desursum est, descendens a Patre luminum, apudquem non est transmutatio nec vicissitudinis obumbratio.
(ALBERTANO OF BRESCIA, LIBER CONSOLATIONIS ET CONSILII 79:9)
] Congregatio nostra sit in nomine Domini a quo est omne datum optimum et omnedonum perfectum descendens a patre luminum, apud quem non est trasmutationec vicissitudinis obumbratio.
(ALBERTANO OF BRESCIA, SERMONES, SERMO JANUENSIS 1:4)
sed distinctionem servare maluit, quam nos in omnibus imitaremur negotiis, et maxime in vicissitudinibus gratiarum, in quibus non satis est reddere quod acceperis, sed commendare quod reddas.
(성 암브로시우스, 카인과 아벨에 대하여, 2권, 6장 7:12)
Hos sequebantur potestate proximi reges, numero quinque, regalesque decem, et optimatum series magna, armatorumque milia triginta et quinque, ex variis nationibus partim mercede, partim pacto vicissitudinis reddendae quaesita.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XVI, 12장 26:1)
"Ne tu fortunarum lubricas ambages et instabiles incursiones et reciprocas vicissitudines ignoras!"
(아풀레이우스, 변신, 1권 6:15)
complicitis denique pedibus ac palmulis in alternas digitorum vicissitudines super genua connexis sic grabatum cossim insidens ubertim flebam, iam forum et iudicia, iam sententiam, ipsum denique carnificem imaginabundus.
(아풀레이우스, 변신, 3권 1:3)
Quid venae pulsus, quid caloris intemperantia, quia fatigatus anhelitus et utrimquesecus iactatae crebriter laterum mutuae vicissitudines?
(아풀레이우스, 변신, 10권 2:11)

SEARCH

MENU NAVIGATION