라틴어 문장 검색

sed distinctionem servare maluit, quam nos in omnibus imitaremur negotiis, et maxime in vicissitudinibus gratiarum, in quibus non satis est reddere quod acceperis, sed commendare quod reddas.
(성 암브로시우스, 카인과 아벨에 대하여, 2권, 6장 7:12)
Hos sequebantur potestate proximi reges, numero quinque, regalesque decem, et optimatum series magna, armatorumque milia triginta et quinque, ex variis nationibus partim mercede, partim pacto vicissitudinis reddendae quaesita.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XVI, 12장 26:1)
"Ne tu fortunarum lubricas ambages et instabiles incursiones et reciprocas vicissitudines ignoras!"
(아풀레이우스, 변신, 1권 6:15)
complicitis denique pedibus ac palmulis in alternas digitorum vicissitudines super genua connexis sic grabatum cossim insidens ubertim flebam, iam forum et iudicia, iam sententiam, ipsum denique carnificem imaginabundus.
(아풀레이우스, 변신, 3권 1:3)
Quid venae pulsus, quid caloris intemperantia, quia fatigatus anhelitus et utrimquesecus iactatae crebriter laterum mutuae vicissitudines?
(아풀레이우스, 변신, 10권 2:11)
Ita enim ordinabiliter agebatur regalis familiaritas tribus omni tempore vicissitudinibus:
(ASSERIUS, DE REBUS GESTIS AELFREDI, 100 105:2)
Et hoc ordine omnibus vitae praesentis temporibus talium vicissitudinum in regali curto rotatur administratio.
(ASSERIUS, DE REBUS GESTIS AELFREDI, 100 105:6)
Nisi enim per multa jam saecula hominum ingenia circa religionem et theologiam occupata fuissent;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 129:2)
Est et tertium genus eorum, qui theologiam et traditiones ex fide et veneratione immiscent;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 132:1)
At corruptio philosophiae ex superstitione, et theologia admista, latius omnino patet, et plurimum mali infert, aut in philosophias integras, aut in earum partes.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 138:1)
At manifestum est, postquam Christiana fides recepta fuisset et adolevisset, longe maximam ingeniorum praestantissimorum praestantissimorum partem ad theologiam se contulisse;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 175:6)
atque hoc theologiae studium praecipue occupasse tertiam illam partem sive periodum temporis apud nos Europaeos occidentales;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 175:8)
At aevo superiori, durante periodo illa secunda apud Romanos, potissimae philosophorum meditationes et industriae in morali philosophia (quae ethnicis vice theologiae erat) occupatae et consumptae fuerunt:
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 175:10)
qui cum theologiam (satis pro potestate) in ordinem redegerint, et in artis formam effinxerint, hoc insuper effecerunt, ut pugnax et spinosa Aristotelis philosophia corpori religionis, plus quam par erat, immisceretur.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 213:2)
At in hujusmodi misturis theologiae cum philosophia, ea tantum, quae nunc in philosophia recepta sunt, comprehenduntur;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 214:4)

SEARCH

MENU NAVIGATION