라틴어 문장 검색

Nam rex ille vanissima spe victoriae inflatus acie se cum imperatore congredi velle iactabat.
(ANNALES REGNI FRANCORUM (ANNALES LAURISSENSES MAIORES), 810 201:6)
Niciforus imperator post multas et insignes victorias in Moesia provincia commisso cum Bulgaris proelio moritur;
(ANNALES REGNI FRANCORUM (ANNALES LAURISSENSES MAIORES), 812 213:1)
Itaque et imperator ipse veneratus est pactusque victoriam templa promisit et reddidit, plane quasi stipendium commilitonibus dis.
(루키우스 안나이우스 플로루스, Epitome Rerum Romanorum, 1권, BELLUM LATINUM 4:4)
merito ergo et diis immortalibus quantus maximus poterat habitus est honos, quod ingentem victoriam facilem etiam fecissent, et imperatori triumphus est decretus.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVII 705:1)
proximo bello in ipsa acie, in ipso certamine consensu exercitus traditam ultro victoriam victis Aequis, signa deserta, imperatorem in acie relictum, iniussu in castra reditum.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 490:1)
haec sicut ad militum animos stimulandos aliquem aculeum habent, qui parum licentiae, parum avaritiae suae inservitum censent, ita apud populum Romanum nihil valuissent, qui, ut vetera atque audita a parentibus suis non repetat, quae ambitione imperatorum clades acceptae sint, quae severitate imperii victoriae partae, proximo certe Punico bello, quid inter M. Minucium magistrum equitum et Q. Fabium Maximum dictatorem interfuerit, meminit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLV 449:1)
[0514C] Praedicti vero principes, quibus curae erat fidem et jusjurandum servare, Baldewinum Hamaicorum comitem, una cum Hugone Magno, fratre regis Franciae, paulo post victoriam a Deo collatam direxerunt in legationem ad ipsum imperatorem Graecorum, ut causam ab eo investigarent, cur tam impie se gesserit erga populum Dei;
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER V 6:1)
sua in manu sitam rem Romanam, suis victoriis augeri rem publicam, in suum cognomentum adscisci imperatores.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER I, 31장11)
quo ubi est ventum, inter exercitus ducesque victoria recenti laetos gratulatio ingens facta, imperatore tanto cum omni exercitu deleto et alteram pro haud dubia parem victoriam expectantes.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXV 505:1)
iniussu tuo inquit, imperator, extra ordinem nunquam pugnaverim, non si certam victoriam videam;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VII 86:2)
vos ipsi hic in Hispania patre et patruo meo, duobus imperatoribus, interfectis Septimum Marcium ducem vobis adversus exsultantes recenti victoria Poenos delegistis.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVIII 430:1)
Sed ad ultimum Baldewinus praevalens, milites hos imperatoris gravatos ac fugitivos in portas ire compulit, camposque et victoriam potenter obtinuit.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER II 26:11)
ac iam animo victoriam praecipiebant, quod de re tanta et a tam perito imperatore nihil frustra confirmari videbatur.
(카이사르, 내란기, 3권 87:12)
videbaturque aeque diuturnus futurus labor ac Veiis fuisset, ni fortuna imperatori Romano simul et cognitae rebus bellicis virtutis specimen et maturam victoriam dedisset.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber V 305:1)
utrius exercitus imperator legiones hostium superque eas se devovisset, eius populi partisque victoriam fore.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VIII 71:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION