라틴어 문장 검색

Roscio, si non commode, at libere dici, quem dedi putabas defendi intellegis, quos tradituros sperabas vides iudicare, restitue nobis aliquando veterem tuam illam calliditatem atque prudentiam, confitere huc ea spe venisse quod putares hic latrocinium, non iudicium futurum.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 로스키우스 변호문, 22장 2:2)
quam paene furvae regna Proserpinae et iudicantem vidimus Aeacum sedesque discriptas piorum et Aeoliis fidibus querentem Sappho puellis de popularibus et te sonantem plenius aureo, Alcaee, plectro dura navis, dura fugae mala, dura belli.
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Carmina, Book 2권, Poem 136)
Vtrae meliores partes essent, soli uidebantur iudicare di posse.
(세네카, Controversiae, Annaei Senecae oratorum et rhetorum sententiae divisiones colores controversiarum. liber X., Dementiae sit actio. Bello ciuili quaedam uirum secuta est; cum in diuersa parte haberet patrem et fratrem. uictis partibus suis et occiso marito uenit ad patrem; non recepta in domum dixit: quemadmodum tibi uis satisfaciam ? ille respondit: morere. suspen 2:9)
ergo videre oculorum est iudicare rationis.
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, XIV. 17:3)
sed ut hoc pulcherrimum esse iudico, vera videre, sic pro veris probare falsa turpissimum est.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 루쿨루스 89:2)
ira id aequum videri vult quod iudicavit.
(세네카, 노여움에 대하여, Liber I 108:4)
Imperat ergo Propheta recte iudicare, sed Dominus videtur in Evangelio contrariumdicere.
(ALBERTANO OF BRESCIA, SERMONES, Sermo III 11:4)
tu autem, Fanni, quod mihi tantum tribui dicis, quantum ego nec agnosco nec postulo, facis amice, sed, ut mihi videris, non recte iudicas de Catone.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Laelius de Amicitia 11:1)
sed, quid cuiusque sit proprium, etsi ex eo iudicari potest, cum videris, quid quaeque doceat, tamen hoc certius esse nihil potest, quam quod omnes artes aliae sine eloquentia suum munus praestare possunt, orator sine ea nomen obtinere suum non potest;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 38:3)
sed cum initio divisisset ita, tria genera exquirendi offici esse, unum, cum deliberemus honestum an turpe sit, alterum, utile an inutile, tertium, cum haec inter se pugnare videantur, quo modo iudicandum sit, qualis causa Reguli, redire honestum, manere utile, de duobus primis praeclare disseruit, de tertio pollicetur se deinceps sed nihil scripsit.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER SEXTVS DECIMVS AD ATTICVM, letter 11 8:4)
Pompeius non modo nihil gravius contra Milonem iudicasse sed etiam statuisse videtur quid vos in iudicando spectare oporteret.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 밀로 변호문, 6장 1:14)
Quod longe Aristoteli videtur secus, qui iudicat heroum numerum grandiorem quam desideret soluta oratio, iambum autem nimis e vul- gari esse sermone.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATOR AD M. BRVTVM, 57장 2:3)
cape, obsecro hercle, cum eo una iudicem (sed eum videto ut capias, qui credat mihi):
(티투스 마키우스 플라우투스, Mostellaria, act 3, scene 145)
sublato enim iudicio illo quo oportet agnosci, etiam si ipse erit quem videris qui tibi videbitur, tamen non ea nota iudicabis qua dicis oportere ut non possit esse eiusdem modi falsa.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 루쿨루스 113:9)
Quo facto primum vidit iudicavitque idem, quod Spartae Lycurgus paulo ante viderat, singulari imperio et potestate regia tum melius gubernari et regi civitates, si esset optimi cuiusque ad illam vim dominationis adiuncta auctoritas.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 국가론, Liber Secundus 24:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION