라틴어 문장 검색

tu lucem non uidebas, ego etiam oderam.
(세네카, Controversiae, Annaei Senecae oratorum et rhetorum sententiae divisiones colores controversiarum liber I., Liberi parentes alant, aut uinciantur. Quidam alterum fratrem tyrannum occidit, alterum in adulterio deprehensum deprecante patre interfecit. a piratis captus scripsit patri de redemptione. pater piratis epistolam scripsit, si praecidissent manus, duplam s 10:7)
cladis adhuc Phrygiae memores, odere Pelasgos Neritiaeque ratis viderunt fragmina laetis vultibus et laetis videre rigescere puppem vultibus Alcinoi saxumque increscere ligno.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 14권 64:6)
Clam porriges cibos, invidebit mortuo, et nisi oderis filios, adhuc eorum amare videberis patrem.
(히에로니무스, 편지들, Ad Furiam De Viduitate Seruanda 12:23)
scis hunc nihil habere, nihil audere, nihil posse, nihil umquam contra rem tuam cogitasse, et tamen oppugnas eum quem neque metuere potes neque odisse debes nec quicquam iam habere reliqui vides quod ei detrahere possis.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 로스키우스 변호문, 50장 3:1)
Mihi quidem non videtur, quamquam alterum vivum amavi, alterum non odi mortuum;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER TERTIUS 92:8)
ne movear eius sermonibus quem tametsi nemo est qui videre velit, tamen nequaquam proinde ac dignus est oderunt homines, periculum non est ;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER DECIMVS: AD L. PLANCVM ET CETEROS, letter 31 2:1)
et 'odisse' hic praesentis temporis, quod non facit 'odere'. atque omnia ferre sub avras hinc videtur subtiliter non se implicare periurio;
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM SECVNDVM COMMENTARIVS., commline 1583)
ideoque principes in re publica viri non detrectaverunt hanc partem, creditique sunt etiam clari iuvenes obsidem rei publicae dare malorum civium accusationem, quia nec odisse improbos nec simultates provocare nisi ex fiducia bonae mentis videbantur;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XII 118:2)
Oderat omnes matres et in Liviam maxime furebat, quia videbatur ad illius filium transisse sibi promissa felicitas.
(세네카, De Consolatione ad Marciam, L. Annaei Senecae dialogorum Liber VI: ad Marciam, De Consolatione 14:5)
neque ut oderit eum, quem tu velis, nisi te ipsum flagrantem odio ante viderit;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 190:2)
Utque sunt dignitatum apices maximi, licere sibi cuncta existimantes, et ad suspicandum contrarios, exturbandosque meliores pronius inclinati, bene vestitos oderat et eruditos et opulentos et nobiles, et fortibus detrahebat, ut solus videretur bonis artibus eminere, quo vitio exarsisse principem legimus Hadrianum.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXX, 8장 10:2)
nam quae deserta et inhospita tesqua credis, amoena vocat mecum qui sentit, et odit quae tu pulchra putas, fornix tibi et uncta popina incutiunt urbis desiderium, video, et quod angulus iste feret piper et tus ocius uva, nec vicina subest vinum praebere taberna quae possit tibi, nec meretrix tibicina, cuius ad strepitum salias terrae gravis;
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Epistles, 1권, poem 149)
Iam Saliare Numae carmen qui laudat, et illudquod mecum ignorat solus uolt scire uideri,ingeniis non ille fauet plauditque sepultis,nostra sed inpugnat, nos nostraque liuidus odit.
(호라티우스의 두번째 편지, 135)
iam Saliare Numae carmen qui laudat et illud, quod mecum ignorat, solus volt scire videri, ingeniis non ille favet plauditque sepultis, nostra sed impugnat, nos nostraque lividus odit.
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Epistles, 2권, poem 128)
Nam dum iniqua sibi a pessimis quidam perpeti uidentur, noxiorum odio flagrantes ad uirtutis frugem rediere, dum se eis dissimiles student esse quos oderant.
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Quartus, XI 7:21)

SEARCH

MENU NAVIGATION