라틴어 문장 검색

marītus ignōtus adest; lectum ascendit et Psychēn amplexū tenet; sed ante sōlis ortum discēdit.
모르는 남편이 있다; 침대에 올라와서 Psyche의 품을 안는다; 그러나 해가 뜨기전 떠난다. (옥스포드 라틴 코스 1권, Fābula trīstis28)
Psychē, ubi ēvigilat, sōla est; marītī nūllum vestīgium videt.
Psyche가 일어날때, 그녀는 혼자다; 남편의 흔적을 전혀 보지 못한다. (옥스포드 라틴 코스 1권, Fābula trīstis29)
Maritus cum coniuge aut mortuus aut moribundus iacebat in limine;
(ABBO FLORIACENSIS, PASSIO SANCTI EDMUNDI REGIS ET MARTYRIS 7:13)
Mihi autem a vobis hoc restat ex debito largiendum, sicut vestra novistis sponsione firmare, ut exhibita pro vobis obsequia non diu valeant muneris viduitate gravari.
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 1권, 6장: 어떻게 얼마나 많은 방법으로 사랑이 이루어질까, G. 상층 귀족남성이 귀족여성과 나누는 이야기 5:12)
immo etsi alia cuncta mihi amare suadeant, viduitas tamen et optimi amissi mariti tristitia omnia mihi vitae solatia contradicunt.
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 1권, 6장: 어떻게 얼마나 많은 방법으로 사랑이 이루어질까, H. 상층 귀족남성이 같은 계층의 여자와 나누는 이야기 13:3)
Mulier enim quum in ipsa maritali susceptione sit a viro credita virgo, corruptionis veritate comperta proprio semper odiosa marito et ei contemptibilis permanebit, ob quam causam sequitur repudii summa iniquitas et divortii causa perennis, et sic in immensum mulieris infamia crescit, et contumeliosa cunctis exsistit.
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 1권, 6장: 어떻게 얼마나 많은 방법으로 사랑이 이루어질까, H. 상층 귀족남성이 같은 계층의 여자와 나누는 이야기 21:5)
bonus enim semper hoc cogitabit in corde maritus, quod nunquam tantae probitatis potuisset invenire uxorem, nisi amoris esset experta doctrinam eiusque secuta mandata.
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 1권, 6장: 어떻게 얼마나 많은 방법으로 사랑이 이루어질까, H. 상층 귀족남성이 같은 계층의 여자와 나누는 이야기 22:5)
VII. Biennalis viduitas pro amante defuncto superstiti praescribitur amanti. VIII.
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 2권, 8장: 사랑의 규칙들 23:1)
Rapacitatis quoque vitio mulier quaelibet inquinatur, quia mulier omnis non solum aliis sed etiam sibi bene, iuncto marito suis totis elaborat viribus universa sibi bona surripere et rapta nemini profutura servare.
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 3권, 사랑의 거절에 대하여 32:1)
Vicina enim est virginitati viduitas;
(DE AMICITIA, CAPUT IV. Amicitiae origo et progressus. 2:25)
viduitati coniugalis castitas;
(DE AMICITIA, CAPUT IV. Amicitiae origo et progressus. 2:26)
Proserpina, toro mariti fastidito tartarei, ad superna repatrians, suae imperatricis noluit defraudari praesentia.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 5:30)
ne maritus suae conjugis deformitatem fastidiens, ejus refutaret conjugium?
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 8:11)
Ibidem matrona quaedam, Florina nomine, filia ducis Burgundiae, Philippensium principi copulata, nunc vero miserabiliter viduata, in eodem comitatu Danorum erat sperans post triumphum fidelium tam magno tantoque sociari marito.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER III 108:8)
Vere non modicus dolor illic erat, non parvus timor delicatas matronas invaserat, non parvi feminei ululatus auditi sunt in castris, ubi dulces earum mariti alii occisi, alii fugitivi, ultima necessitate compulsi, miseras ac desolatas inter manus percussorum reliquerunt.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VIII 38:10)

SEARCH

MENU NAVIGATION