라틴어 문장 검색

Videbam in visione capitis mei super stratum meum, et ecce vigil et sanctus de caelo descendit.
침상에 누운 나는 계속 머릿속에 떠오르는 환시를 보고 있었는데, 이번에는 하늘에서 거룩한 감시자가 내려와 (불가타 성경, 다니엘서, 4장10)
Quod autem vidit rex vigilem et sanctum descendere de caelo et dicere: "Succidite arborem et dissipate illam; attamen germen radicum eius in terra dimittite, et vinculo ferreo et aereo in herbis agri, et rore caeli conspergatur, et cum feris sit pars eius, donec septem tempora mutentur super eum",
그런데 임금님께서는 하늘에서 거룩한 감시자가 내려와 이렇게 말하는 것을 또 보셨습니다. ‘저 나무를 베어 없애 버려라. 그러나 뿌리등걸은 땅에 남겨 두어라. 쇠사슬과 청동 사슬로 묶어 들풀 사이에 남겨 두어라. 하늘에서 내리는 이슬에 젖은 채, 들짐승들과 운명을 함께하게 하여라. 일곱 해를 지낼 때까지 그렇게 하여라.’ (불가타 성경, 다니엘서, 4장20)
Prae timore autem eius exterriti sunt custodes et facti sunt velut mortui.
무덤을 경비하던 자들은 천사를 보고 두려워 떨다가 까무러쳤다. (불가타 성경, 마태오 복음서, 28장4)
Non enim sciebat quid responderet; erant enim exterriti.
사실 베드로는 무슨 말을 해야 할지 몰랐던 것이다. 제자들이 모두 겁에 질려 있었기 때문이다. (불가타 성경, 마르코 복음서, 9장6)
et ita terribile erat, quod videbatur, Moyses dixit: " Exterritus sum et tremebundus ".
그 광경이 얼마나 무서웠던지, 모세는 “나는 두렵다.” 하며 몸을 떨었습니다. (불가타 성경, 히브리인들에게 보낸 서간, 12장21)
vigilēs Trōiānōrum dormiunt; ēbriī sunt.
트로이 인들의 감시병들은 잔다. 그들은 취했다. (옥스포드 라틴 코스 1권, The fall of Troy21)
Tremebundus igitur factus et nimis exterritus libenter volui ab hac societate discedere;
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 1권, 6장: 어떻게 얼마나 많은 방법으로 사랑이 이루어질까, E. 귀족남성이 귀족여성과 나누는 이야기 24:4)
Si haec igitur, quae ad nimiam tuae petitionis instantiam vigili cogitatione conscripsimus, Gualteri amice, attenta curaveris aure percipere, nil tibi poterit in amoris ante deficere.
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 3권, 사랑의 거절에 대하여 1:1)
Nam et mulieres omnes de sexus generali natura tenacitatis et avaritiae vitio maculantur et pecuniae quaestui et lucris attentae sunt vigilique aure sollicitae.
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 3권, 사랑의 거절에 대하여 25:6)
Si cuncta igitur quae in amore versantur vigili curaveris mente perquirere, clara poteris veritate cognoscere quam inevitabili quisque ratione tenetur amorem totis viribus evitare et eius penitus calcare mandata.
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 3권, 사랑의 거절에 대하여 47:9)
Exposuit Graiis, et tortile velleris aurum, Navita terrificis infamia littora monstris Describit, mixto spirantem incendia fumo Serpentem, vigilesque feras, plaustroque gementes Insolito tauros, et anhelos igne juvencos.
(JOSEPHUS ADDISON, PAX GULIELMI AUSPICIIS EUROPAE REDDITA 13:1)
Illa uigil, studiosa, libens, attenta, laborans, Indulgens operi, mentem deducit in actum, Non habitu uilis nec uultu sordida, gestu Degener, incompta uerbis uel barbara factis, Sed tamen in uultu proscribit signa laboris Pallor;
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER SECUNDUS 24:2)
Sic sopor inuasit uigilem, sic somnus adulter Oppressit Fronesis animum, sompnoque soporans Extasis ipsa suo, mentem dormire coegit.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER SEXTUS 2:2)
Peior Auariciam comittatur turba clientum, Cura frequens, Vsura uorax turpisque Rapina, Que uigili cura, studiosa mente recenset Qui nummi uenentur opes, quis nummus in archa Pigritat et nullos domine deseruit in usus.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER OCTAVUS 18:8)
Labor irruit, instat Esuries, Sitis insultat, Ieiunia pugnant, Insurgunt uigiles Cure, dant arma Labori Gleba, lapis, fustes, telum de stipite querno.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER NONUS ET ULTIMUS 4:9)

SEARCH

MENU NAVIGATION