라틴어 문장 검색

Cum ego ei gratulatus essem idque me gaudere dixissem et tamen adulescentem essem cohortatus ut recordaretur casum illum interitus paterni et vigilanter se tueretur atque admonitu senatus consuleret saluti suae, tum a me discessit in oppidum Cybistra.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER QVINTVS DECIMVS: AD SENATVM ET CETEROS, letter 2 7:3)
Homullus deinde noster vigilanter usus hoc consensu senatus sententiae loco postulavit, ut consules desiderium universorum notum principi facerent, peterentque sicut aliis vitiis huic quoque providentia sua occurreret.
(소 플리니우스, 편지들, 6권, letter 19 3:1)
Maximum indicium est malae mentis fluctuatio et inter simulationem virtutum vitiorum adsidua iactatio.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 20, letter 120 20:1)
tum artus trepidi, inquietae manus, totius corporis fluctuatio.
(세네카, 노여움에 대하여, Liber II 194:7)
Rogo itaque, si quod habes remedium, quo hanc fluctuationem meam sistas, dignum me putes qui tibi tranquillitatem debeam.
(세네카, De Tranquillitate Animi, Liber IX, ad Serenum: de tranquillitate animi 18:1)
satisque studium tuae sinceritatis amplector, quo non solum audiendis scripturae sanctae uerbis aurem sedulus accommodas, uerum etiam noscendis priorum gestis siue dictis, et maxime nostrae gentis uirorum inlustrium, curam uigilanter impendis.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, 서문 1:2)
Quam deuote quamque etiam uigilanter pro Christi euangelio elaborauerit uestra fraternitas, non solum epistulae a uobis directae tenor, immo indulta desuper operi uestro perfectio indicauit.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER SECUNDUS., CAP. VIII.6)
in ea fluctuatione animorum opprimi incautos posse.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IX 358:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION