라틴어 문장 검색

Haec ostendit mihi Dominus Deus: et ecce canistrum pomorum.
(불가타 성경, 아모스서, 8장1)
Et dixit: " Quid tu vides, Amos? ". Et dixi: " Canistrum pomorum ". Et dixit Dominus ad me: " Venit finis super populum meum Israel; non adiciam ultra ignoscere ei.
(불가타 성경, 아모스서, 8장2)
exta ministri rapta simul veribus Cereremque dedere canistris.
(가이우스 발레리우스 카툴루스, 아르고나우티카, C. Valeri Flacci Argonauticon Liber Primus. 272:1)
sordebant tibi vilicae, concubine, hodie atque heri:
(가이우스 발레리우스 카툴루스, 노래, Long Poems , Poem 6146)
iamque tenebat nox medium caeli spatium, cum ponit uterquein locuplete domo vestigia, rubro ubi coccotincta super lectos canderet vestis eburnosmultaque de magna superessent fercula cena,quae procul exstructis inerant hesterna canistris.
(호라티우스의 풍자, 2권, 06장62)
Vel fiscellam texe iunco vel canistrum lentis plecte viminibus, satiatur humus, areolae aequo limite dividantur;
(히에로니무스, 편지들, Ad Rusticum Monachum 11:9)
Nihil illo ditius, qui corpus domini canistro viminco, sanguinem portat vitro, qui avaritiam proiecit e templo, qui absque funiculo et increpatione vendentium columbas, id est dona Spiritus Sancti, mensas subvertit mammonae et nummulariorum aera dispersit, ut domus Dei domus vocaretur orationis et non latronum spelunca.
(히에로니무스, 편지들, Ad Rusticum Monachum 20:9)
"vis tu consuetis, audax conviva, canistris impleri panisque tui novisse colorem?"
(유베날리스, 풍자, 1권, Satura V38)
et montani asparagi, posito quos legit vilica fuso;
(유베날리스, 풍자, 4권, Satura XI26)
Pinguis inaequales onerat cui vilica mensas Et sua non emptus praeparat ova cinis?
(마르티알리스, 에피그램집, 1권, LV3)
Avidi secuntur vilicae sinum porci Matremque plenam mollis agnus expectat.
(마르티알리스, 에피그램집, 3권, LVIII8)
Vilica vel duri conpressa est nupta coloni, Incaluit quotiens saucia vena mero.
(마르티알리스, 에피그램집, 4권, LXVI5)
Seu tu Paestanis genita es seu Tiburis arvis, Seu rubuit tellus Tuscula flore tuo, Seu Praenestino te vilica legit in horto, Seu modo Campani gloria ruris eras:
(마르티알리스, 에피그램집, 9권, LX1)
Exoneraturas ventrem mihi vilica malvas Adtulit et varias, quas habet hortus, opes, In quibus est lactuca sedens et tonsile porrum, Nec deest ructatrix menta nec herba salax;
(마르티알리스, 에피그램집, 10권, XLVIII5)
Surgentem focus excipit superba Vicini strue cultus iliceti, Multa vilica quem coronat olla.
(마르티알리스, 에피그램집, 12권, XVIII7)

SEARCH

MENU NAVIGATION