라틴어 문장 검색

Heracleotica haec nux, quam quidam cataneam nominant, itemque Pontica nux atque etiam quae dicuntur basilicae iuglandes germina atque flores agunt similiter isdem temporibus quibus Graecae nuces.
(Macrobii Saturnalia, Liber III, XVIII. 7:4)
Pinguis inaequales onerat cui vilica mensas Et sua non emptus praeparat ova cinis?
(마르티알리스, 에피그램집, 1권, LV3)
Avidi secuntur vilicae sinum porci Matremque plenam mollis agnus expectat.
(마르티알리스, 에피그램집, 3권, LVIII8)
Vilica vel duri conpressa est nupta coloni, Incaluit quotiens saucia vena mero.
(마르티알리스, 에피그램집, 4권, LXVI5)
Seu tu Paestanis genita es seu Tiburis arvis, Seu rubuit tellus Tuscula flore tuo, Seu Praenestino te vilica legit in horto, Seu modo Campani gloria ruris eras:
(마르티알리스, 에피그램집, 9권, LX1)
Exoneraturas ventrem mihi vilica malvas Adtulit et varias, quas habet hortus, opes, In quibus est lactuca sedens et tonsile porrum, Nec deest ructatrix menta nec herba salax;
(마르티알리스, 에피그램집, 10권, XLVIII5)
Surgentem focus excipit superba Vicini strue cultus iliceti, Multa vilica quem coronat olla.
(마르티알리스, 에피그램집, 12권, XVIII7)
nam nuces generaliter dicuntur omnia tecta corio duriore, ut avellanae, amygdalae, iuglandes, castaneae, sicut econtra poma dicuntur omnia molliora.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, In Vergilii Bucolicon Librum, ECLOGA SECVNDA., commline 522)
aut ut plerique putant, nomen vilicae.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, In Vergilii Bucolicon Librum, ECLOGA SEPTIMA., commline 144)
nam nuces in tutela sunt Iovis, unde et iuglandes vocantur, quasi Iovis glandes.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, In Vergilii Bucolicon Librum, ECLOGA OCTAVA., commline 298)

SEARCH

MENU NAVIGATION