라틴어 문장 검색

coruscat in modum ortivi solis ignis et mucro.
(아풀레이우스, 변신, 3권 25:3)
"Tunc me gremio suo mater infelix tolerans mundo nuptiali decenter ornabat, mellitisque saviis crebriter ingestis iam spem futuram liberorum votis anxiis propagabat, cum irruptionis subitae gladiatorum impetus ad belli faciem saeviens, nudis et infestis mucronibus coruscans;"
(아풀레이우스, 변신, 4권 15:9)
"Iam ceterae partes longe lateque dispositae domus sine pretio pretiosae totique parietes solidati massis aureis splendore proprio coruscant, ut diem suum sibi domus faciat licet sole nolente;"
(아풀레이우스, 변신, 5권10)
Per intextam extremitatem et in ipsa eius planitie stellae dispersae coruscabant, earumque media semenstris luna flammeos spirabat ignes:
(아풀레이우스, 변신, 11권 4:1)
nocte media vidi solem candido coruscantem lumine;
(아풀레이우스, 변신, 11권 23:12)
13. Omnia villosa, ut lana, pelles animalium, et plumagines, habent nonnihil teporis.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 51:1)
Atque certissimum est saccharum omne, sive conditum (ut vocant) sive simplex, modo sit durius, in tenebris fractum aut cultello scalptum coruscare.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 94:9)
Similiter aqua marina et salsa noctu interdum invenitur, remis fortiter percussa, coruscare.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 94:10)
Atque etiam in tempestatibus spuma maris fortiter agitata noctu coruscat;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 94:11)
hic iuga conixus manibus Pangaea coruscat;
(클라우디아누스, ex Carminibus Minoribus, Gigantomachia45)
Mavors adamante coruscat.
(클라우디아누스, Panegyricus dictus Probino et Olybrio consulibus 1:44)
ille coruscanti clipeo te saepe volentem sustulit adridens et pectore pressit anhelo intrepidum ferri galeae nec triste timentem fulgur et ad summas tendentem brachia cristas.
(클라우디아누스, De Tertio Consulatu Honorii Augusti 2:9)
Probatur quadratus potius quam longus aut brevis, capite tam magno, ut corporis videatur pars maxima, deiectis et propendentibus auribus, nigris vel glaucis oculis acri lumine radiantibus, amplo villosoque pectore, latis armis, cruribus crassis et hirtis, cauda brevi, vestigiorum articulis et unguibus amplissimis, qui Graece δράκεσ appellantur.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 7권, 12장 4:3)
fremit obice ponti clausa cohors telisque salum facibusque coruscat.
(가이우스 발레리우스 카툴루스, 아르고나우티카, C. Valeri Flacci Argonauticon Liber Primus. 741:2)
tantum oculos pressere manu, velut agmina cernant Bumenidum ferrumve super Bellona coruscet.
(가이우스 발레리우스 카툴루스, 아르고나우티카, C. Valeri Flacci Argonauticon Liber Secundus. 242:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION