라틴어 문장 검색

Quare modus talis generis necessario maxime est adhibendus, ne procerioribus fructuariis oneretur et ut consideret vinitor proximi anni magna necne fuerit vindemia.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 4권, 24장 20:5)
Obtusa enim et hebes et mollis falx putatorem moratur, eoque minus operis efficit et plus laboris adfert vinitori;
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 4권, 24장 21:4)
Harum partium quaeque suis muneribus fungitur, si modo vinitor gnarus est iis utendi.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 4권, 25장 1:7)
Idemque vinitor, qui ante ferro, nunc manu deputet,umbras- que compescat, ac supervacuos pampinos deturbet;
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 4권, 27장 2:1)
Quare prudentis est ac maxime callentis vinitoris aestimare ac dispicere quibus locis in annum debeat materias summittere;
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 4권, 27장 4:1)
sordebant tibi vilicae, concubine, hodie atque heri:
(가이우스 발레리우스 카툴루스, 노래, Long Poems , Poem 6146)
et montani asparagi, posito quos legit vilica fuso;
(유베날리스, 풍자, 4권, Satura XI26)
Pinguis inaequales onerat cui vilica mensas Et sua non emptus praeparat ova cinis?
(마르티알리스, 에피그램집, 1권, LV3)
Avidi secuntur vilicae sinum porci Matremque plenam mollis agnus expectat.
(마르티알리스, 에피그램집, 3권, LVIII8)
Et vinitorem farre pascis urbano Pictamque portas otiosus ad villam Holus, ova, pullos, poma, caseum, mustum.
(마르티알리스, 에피그램집, 3권, LVIII19)
Vilica vel duri conpressa est nupta coloni, Incaluit quotiens saucia vena mero.
(마르티알리스, 에피그램집, 4권, LXVI5)
Seu tu Paestanis genita es seu Tiburis arvis, Seu rubuit tellus Tuscula flore tuo, Seu Praenestino te vilica legit in horto, Seu modo Campani gloria ruris eras:
(마르티알리스, 에피그램집, 9권, LX1)
Exoneraturas ventrem mihi vilica malvas Adtulit et varias, quas habet hortus, opes, In quibus est lactuca sedens et tonsile porrum, Nec deest ructatrix menta nec herba salax;
(마르티알리스, 에피그램집, 10권, XLVIII5)
Surgentem focus excipit superba Vicini strue cultus iliceti, Multa vilica quem coronat olla.
(마르티알리스, 에피그램집, 12권, XVIII7)
Tu, Sparse, nescis ista, nec potes scire, Petilianis delicatus in regnis, Cui plana summos despicit domus montis, Et rus in urbe est vinitorque Romanus Nec in Falerno colle maior autumnus, Intraque limen latus essedo cursus, Et in profundo somnus, et quies nullis Offensa linguis, nec dies nisi admissus.
(마르티알리스, 에피그램집, 12권, LVII8)

SEARCH

MENU NAVIGATION