라틴어 문장 검색

Profligaverat bellum Iudaicum Vespasianus, obpugnatione Hierosolymorum reliqua, duro magis et arduo opere ob ingenium montis et pervicaciam superstitionis quam quo satis virium obsessis ad tolerandas necessitates superesset.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER II, 4장5)
nam si recens victoria miles et super insitam pervicaciam secundis ferox Romam contendisset, haud parva mole certatum nec sine exitio urbis foret.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER III, 77장12)
id magis vitandum ne pervicacia quorundam inritaretur animus novo principatu suspensus et vultus quoque ac sermones omnium circumspectans.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER IV, 8장4)
Clitus cum abstraheretur, ad pristinam vinolentiam ira quoque adiecta suo pectore tergum illius esse defensum, nunc, postquam tanti meriti praeterierit tempus, etiam memoriam invisam esse proclamat.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 8권, 1장 41:1)
Longa mora esset dicere, quanta pervicacia, quantaque lite a Senatu Britannico colonias Americanas jus taxandi arrogatum sit.
(프란키스 글라스, Washingtonii Vita, CAPUT TERTIUM.18)
Dein Strabone in adulationem Caesaris male existimante de pervicacia Catonis, ait:
(Macrobii Saturnalia, Liber II, IV. 18:3)
cuius generis etiam illa sunt ex quibus verum non numquam invenitur, pueritia somnus imprudentia vinolentia insania.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 토피카, 20장 1:1)
avaritia, ambitio, mulierositas, pervicacia, ligurritio, vinulentia, cuppedia, et si qua similia.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 4권 26:6)
Fere vinolentiam crudelitas sequitur;
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 10, letter 83 26:1)
sed et haec quae adhuc egi pervicacia tua et superbia coegit me loqui, et nisi Aemiliae legi parueris, in vincula duci iubebo, nec cum ita comparatum a maioribus sit ut comitiis censoriis, nisi duo confecerint legitima suffragia, non renuntiato altero comitia differantur, ego te, qui solus censor creari non possis, solum censuram gerere nunc patiar.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IX 495:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION