라틴어 문장 검색

Vinosae atque lascivae quidvis mali insinuant, ac ferreas quoque mentes ad delicias molliunt, et
(히에로니무스, 편지들, An Eustochium 23:27)
"Cave nutrices et gerulas et istius modi vinosa animalia, quae de corio tuo saturare ventrem suum cupiunt."
(히에로니무스, 편지들, Ad Furiam De Viduitate Seruanda 4:19)
nec derit qui te per compita quaerat nolentem et miseram vinosus inebriet aurem, illos ergo roges quidquid paulo ante petebas a nobis, taceant illi.
(유베날리스, 풍자, 3권, Satura IX56)
Invenit tamen alias nenias, et libentissime pingit.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 46:16)
gallum enim gallinaceum, penthiacum et eiusmodi nenias rustici faciunt:
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 47:20)
Non didici geometrias, critica et alogias nenias, sed lapidarias litteras scio, partes centum dico ad aes, ad pondus, ad nummum.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 58:18)
Legesne, quaeso, potius viles nenias, Impendas curam quam rei domesticae, Reddas amicis tempora, uxori vaces, Animum relaxes, otium des corpori, Ut assuetam fortius praestes vicem?
(파이드루스, 이솝 우화, Liber Tertius, Phaedrus ad Eutychum.6)
Sed diligenter intuere has nenias:
(파이드루스, 이솝 우화, Liber Quartus, Poeta.2)
Nequitiam vinosa tuam convivia narrant, Narrant in multas conpita secta vias.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 사랑, Liber tertius, poem 110)
non facient, ut vivat amor, Medeïdes herbae mixtaque cum magicis nenia Marsa sonis.
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ars amatoria, Liber II 1:79)
sit quoque vinosi Teïa Musa senis;
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ars amatoria, Liber III 67:1)
vinosior aetas haec est et gravidae munera vitis amat, cur hedera cincta est?
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 3권499)
sed nominis huius causa, quod horrendum stridere nocte solent, sive igitur nascuntur aves, seu carmine fiunt naeniaque in volucres Marsa figurat anus, in thalamos venere Procae.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 6권95)
"ducit supremos naenia nulla toros, servierat quidam, quantolibet ordine dignus, Tibure, sed longo tempore liber erat."
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 6권430)
nam caeca vis mortalium venerans inanes nenias, vel aera vel saxa algida vel ligna credebat Deum.
(프루덴티우스, Liber Cathemerinon, Hymnus VIII Kal. Ianuarias11)

SEARCH

MENU NAVIGATION