라틴어 문장 검색

Nam ut quaeque virescere incipiunt, tempestive leguntur, et quae nondum maturitatem ceperunt uvae, sine dispendio differuntur;
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 3권, 21장 9:3)
Ac ne quae relictae sunt procellis ventorum decutiantur, molli et laxo vinculo adsurgentes subsequi conveniet, dum claviculis suis quasi quibusdam manibus adminicula comprehendant.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 4권, 6장 2:2)
Omnis autem pampinationis ea 7 est tempestivitas, dum adeo teneri palmites sunt, ut levi tactu digiti decutiantur.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 4권, 7장 1:1)
Praecipue autem decutienda sunt omnia quae infra trunci caput egerminaverunt.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 4권, 17장 4:1)
At ubi spissa internodia frequentesque oculi sunt, quamvis breve sarmentum multis palmitibus virescit, ac numeroso fetu exuberat.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 4권, 24장 20:4)
sequente deinde, cum palmites profudit, unus submittitur, ceteri decutiuntur.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 5권, 5장 17:6)
Nam demissum ex eo palmitem germinantem inferior atteret, et fructum decutiet.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 5권, 6장 12:2)
At si voles ficum quamvis non natura seram facere, tunc grossulos, prioremve fructum decutito,ita alterum edet,quem in hiemem differet.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 5권, 10장 10:4)
neque oves haedique petulci Floribus insultent, aut errans bucula campo Decutiat rorem, et surgentes atterat herbas.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 9권, 4장 1:4)
at nitidae surgunt fruges ramique virescunt arboribus, crescunt ipsae fetuque gravantur.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Primus 10:6)
hunc Venus vehementissime dilexit, et cum ira Martis ab apro esset occisus, sanguinem eius vertit in florem, qui numquam vento decuti dicitur.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM QUINTVM COMMENTARIVS., commline 726)
stringunt frondes amputant, decutiunt:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, In Vergilii Bucolicon Librum, ECLOGA NONA., commline 611)
aliter enim in Aeneide de telo "ingens arboreum". Cornificius "ut folia, quae frugibus arboreis tegmina gignuntur". iniussa virescunt gramina bene 'iniussa', id est sua sponte:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 1권, commline 553)
unde est "atque imperat arvis". et nunc hic unum 'alibi' deest, ut fiat 'atque alibi iniussa virescunt gramina'.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 1권, commline 555)
"caelum nigrescit ab Austris, et subita frondes decutiuntur aqua."
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 5권201)

SEARCH

MENU NAVIGATION