라틴어 문장 검색

Sacerdotes, inquit, Cereris atque illius fani antistitae.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Tertius Decimus, XXI 23:3)
Forma atque filo virginali, aspectu vehementi et formidabili, luminibus oculorum acribus, neque humilis neque atrocis, sed reverendae cuiusdam tristitiae dignitate.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, A. Gellii Noctium Atticarum Liber Quartus Decimus, IV 3:2)
"Habeant istiusmodi laudatores suos et sub virginali nomine lucrosius pereant:"
(히에로니무스, 편지들, An Eustochium 10:51)
Neque enim aureum vas et argenteum tam carum Deo fuit, quam templum corporis virginalis.
(히에로니무스, 편지들, An Eustochium 17:11)
Alioquin, ubi aera numerantur, ubi sunt caveae columbarum et simplicitas enecatur, ubi in pectore virginali saecularium negotiorum cura aestuat, statim velum templi scinditur;
(히에로니무스, 편지들, An Eustochium 18:20)
"Sed quia sciunt virginale vocabulum gloriosum, sub ovium pellibus lupos tegunt."
(히에로니무스, 편지들, An Eustochium 25:170)
nam hymen quaedam membrana quasi virginalis puellae esse dicitur:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM QUARTVM COMMENTARIVS, commline 9912)
namque nutrix Myrrhae dixit Ci- nyrae, esse quandam puellam, quae eius amore flagraret et concubitum nocte in tenebris propter verecundiam expeteret virginalem.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, In Vergilii Bucolicon Librum, ECLOGA DECIMA., commline 187)
U/bi paulo ante sapiens illa virginalis modestia?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, De Divinatione (ed. C. F. W. Müller), M. Tullii Ciceronis de divinatione liber primus. 97:4)
ubi illa paulo ante sapiens, virginalis modestia?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, De Divinatione (ed. William Armistead Falconer), Liber Primus 97:4)
saepe, ut fit, cum ipse te confirmasses, cum statuisses mentionem de pecunia facere, cum paratus meditatusque venisses, homo timidus virginali verecundia subito ipse te retinebas;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 큉크티우스 변호문, 11장 3:6)
Tum semisomno corde et errore ebrio Applicuit virginale generi masculo Et masculina membra applicuit feminis.
(파이드루스, 이솝 우화, Liber Quartus, Idem.5)
Nondum annos xiiii impleverat, et iam illi anilis prudentia, matronalis gravitas erat et tamen suavitas puellaris cum virginali verecundia.
(소 플리니우스, 편지들, 5권, letter 16 2:1)
Ilion ardebat, neque adhuc consederat ignis, exiguumque senis Priami Iovis ara cruorem combiberat tracta atque comis antistita Phoebi non profecturas tendebat ad aethera palmas.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 13권 38:1)
In virginali Mariae conceptu nitidum nobis datur signum divinae filiationis Christi.
(교황, 프란치스코, 회칙, 신앙의 빛 116:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION