라틴어 문장 검색

sed Parthis mittendi secretos nuntios validissimus auctor fuit Sinnaces, insigni familia ac perinde opibus, et proximus huic Abdus ademptae virilitatis.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, 6권, 31장4)
idem Subrio Flavo adsistenti adnuentique an inter ipsam cognitionem destringeret gladium caedemque patraret, rennuit infregitque impetum iam manum ad capulum referentis.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XV, 58장5)
'ueniam,' inquit, 'ueniam, et hic mecum,' capulum gladii crebro uerberans, quo cinctus erat.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, C. Caligula, 49장 1:2)
- ad capulum gladius reflectitur, et velut dominum suum victus aspiciens confessus est se ferire non posse.
(히에로니무스, 편지들, Ad Innocentium Presbyterum De Septies Percussa 8:8)
nec tenet omnia paulatim tabescere et ire ad capulum spatio aetatis defessa vetusto.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Secundus 26:10)
quo bello filium suum annos quattuordecim natum, quod hostem manu percusserat, et pro contione laudavit et bulla aurea praetextaque donavit, insigniens puerum ultra annos fortem praemiis virilitatis et honoris.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, VI. 8:2)
Capulo tenus abdidit ensem.
(Macrobii Saturnalia, Liber IV, IV. 14:3)
Sic fatus, quamvis capulum per viscera missi Polluerat gladii, tamen alta sub aequora tendit Praecipiti saltu.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 3권 7:70)
Non puer avari sectus arte mangonis Virilitatis damna maeret ereptae, Nec quam superbus conputet stipem leno, Dat prostituto misera mater infanti.
(마르티알리스, 에피그램집, 9권, V4)
ut capulum ignotum dextramque aspexit inermem locus hic totus ad gloriam Aeneae pertinet:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM DVODECIMVM COMMENTARIVS., commline 7341)
aut Philippus hasne in capulo quadrigulas vitare monebatur?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, de fato liber. 9:7)
Sumpserat ignara Theseus data pocula dextra, cum pater in capulo gladii cognovit eburno signa sui generis facinusque excussit ab ore.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 7권 35:9)
Sic ubi mandatam iuvit facundia causam, Aeacus, in capulo sceptri nitente sinistra, "ne petite auxilium, sed sumite" , dixit "Athenae;
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 7권 44:2)
Haud tulit ulterius, clipeoque adversa reducto ter quater ora viri, capulo cava tempora pulsat cedentique sequens instat turbatque ruitque attonitoque negat requiem:
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 12권 16:1)
capuloque tenus demisit in armos ensem fatiferum caecumque in viscera movit versavitque manu vulnusque in vulnere fecit.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 12권 50:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION