라틴어 문장 검색

Avienus ad consulatum felicitate, Basilius virtute pervenerat, itaque dignitatum in Avieno iucunda velocitas, in Basilio sera numerositas praedicabatur.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 1권, Sidonius Heronio 2 suo salutem 3:1)
itaque non quod ullum inde periculum aut semen maioris belli videat, ideo se, priusquam provincia decedat, opprimendos Ilergetes duxisse, sed primum ne inpunita tam scelerata defectio esset, deinde ne quis in provincia simul virtute tanta et felicitate perdomita relictus hostis dici posset.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVIII 477:1)
Ergo in virtute posita est vera felicitas.
(세네카, De Vita Beata, Liber VII: ad Gallionem, De Vita Beata 82:1)
an senatus, cum triumphum Africano decerneret, quod eius virtute aut felicitate posset dicere, si neque virtus in ullo nisi in sapiente nec felicitas vere dici potest?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER QUARTUS 31:5)
nec infelix uirtus amittit gloriae titulum, nec gloriam uirtutis intercipit fortuita felicitas.
(세네카, Excerpta Controversiae, book 4, Tyrannicida adulter tyranni.24)
nunquam a nobis exegit huius virtutis experimentum integri ac sani felicitas corporis.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 8, letter 70 18:6)
Sacerdotis uestrae summa notitia est quod prostitit, summa uirtus quod occidit, summa felicitas quod absoluta est.
(세네카, Controversiae, Annaei Senecae oratorum et rhetorum sententiae divisiones colores controversiarum liber I., Sacerdos casta e castis, pura e puris sit. Quaedam uirgo a piratis capta ueniit;, empta a lenone et prostituta est. uenientes ad se exorabat stipem. militem qui ad se uenerat, cum exorare non posset, conluctantem et uim inferentem occidit. accusata et abso 4:6)
Camillus, consilio et virtute in Volsco bello, felicitate in Tusculana expeditione, utrobique singulari adversus collegam patientia et moderatione insignis, magistratu abiit creatis tribunis militaribus in insequentem annum L. et P. Valeriis - Lucio quintum, Publio tertium - et C. Sergio tertium L. Menenio iterum, P. Papirio, Ser.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VI 282:1)
sed ego in ea civitate, quae ideo omnibus rebus incipiendis gerendisque deos adhibet, quia nullius calumniae subicit ea quae dii comprobaverunt, et in sollemnibus verbis habet, cum supplicationem aut triumphum decernit, 'quod bene ac feliciter rem publicam administrarit,' si nollem, si grave ac superbum existimarem virtute gloriari, si pro felicitate mea exercitusque mei, quod tantam nationem sine ulla militum iactura devicimus,
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVIII 614:1)
Invidia, quae honoris veluti tinea et teredo est, optime extinguitur si quis id sibi praestituere videatur ut meritum potius quam famam, et successus suos prosperos magis providentiae divinae et felicitati cuidam tribuat quam artibus aut virtutibus propriis.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, LIII. [ = English LV] DE HONORE ET EXISTIMATIONE 1:14)
Nisi oculis videritis insidias Miloni a Clodio esse factas, nec deprecaturi sumus ut crimen hoc nobis propter multa praeclara in rem publicam merita condonetis, nec postulaturi ut, quia mors P. Clodi salus vestra fuerit, idcirco eam virtuti Milonis potius quam populi Romani felicitati adsignetis.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 밀로 변호문, 2장 3:2)
hic cum virtute tyrannidem sibi peperisset, magna retinuit felicitate:
(코르넬리우스 타키투스, Vitae, Liber de Excellentibus Ducibus Exterarum Gentium, 2장 3:1)
si vero me virtus et gloria comitabuntur, nolo ignavus felicitatis alienae sit particeps, si, dum meis pugnat auspiciis, forte superarit.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM UNDECIMVM COMMENTARIVS., commline 4435)
Felicitate summae, multis in praeliis usus, virtute adeo invicta post cladem fuit, ut, cum pulsum et penitus fugatum eum hostes crederent, copias disjectas collegerit, seque ad fortiter resistendum paraverit.
(프란키스 글라스, Washingtonii Vita, CAPUT VICESIMUM SECUNDUM.96)
Quemadmodum ex duobus sapientibus qui senior decessit, non est beatior eo, cuius intra pauciores annos terminata virtus est, sic deus non vincit sapientem felicitate, etiam si vincit aetate.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 8, letter 73 13:4)

SEARCH

MENU NAVIGATION