라틴어 문장 검색

Brundisium comes aut Surrentum ductus amoenum qui queritur salebras et acerbum frigus et imbres, aut cistam effractam et subducta viatica plorat, nota refert meretricis acumina, saepe catellam, saepe periscelidem raptam sibi flentis, uti mox nulla fides damnis verisque doloribus adsit, nec semel irrisus triviis attollere curat fracto crure planum, licet illi plurima manet lacrima, per sanctum iuratus dicat Osirim:
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Epistles, 1권, poem 1733)
At Iugurtha cognita uanitate atque imperitia legati subdole eius augere amentiam, missitare supplicantis legatos, ipse quasi vitabundus per saltuosa loca et tramites exercitum ductare.
(살루스티우스, The Jugurthine War, 38장1)
ac, sicuti audiri a suis aut cerni possent, monere alii, alii hortari, aut manu significare aut niti corporibus, et ea huc et illuc quasi vitabundi aut iacientes tela agitare.
(살루스티우스, The Jugurthine War, 60장7)
At Iugurtha, dum sustentare suos et prope iam adeptam victoriam retinere cupit, circumventus ab equitibus, dextra sinistraque omnibus occisis solus inter tela hostium vitabundus erumpit.
(살루스티우스, The Jugurthine War, 101장12)
Nolunt sine salebra esse iuncturam;
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 19, letter 114 15:5)
luna ministrat iter, demonstrant astra salebras, ipse Amor accensas praecutit ante faces, saeva canum rabies morsus avertit hiantis:
(섹스투스 프로페르티우스, 비가, 3권, poem 1612)
mandatis famulor, sed ante testor, lector quas patieris hic salebras.
(시도니우스 아폴리나리스, Carmina, Ad Felicem4)
dulce natant oculi, quos si fors vertat in hostem, attonitos solun dum cernit, inebriat Indos, tum salebris saliens quotiens se concutit axis, passim deciduo perfunditur orbita musto.
(시도니우스 아폴리나리스, Carmina, Sidonius Pontio Leontio suo salutem19)
Hanno ex Bruttiis profectus cum exercitu, vitabundus castra hostium consulesque, qui in Samnio erant, cum Benevento iam adpropinquaret, tria milia passuum ab ipsa urbe loco edito castra posuit;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXV 189:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION