라틴어 문장 검색

territusque omine, finem parantibus fatis, destinatius ipse tendebat, venitque Tarsum, ubi leviore febri contactus, ratusque itinerario motu imminutae valetudinis excuti posse discrimen, petit per vias difficiles Mobsucrenas, Ciliciae ultimam pergentibus stationem, sub Tauri montis radicibus positam, egredique secuto die conatus, illabente morbi gravitate detentus est:
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXI, 15장 2:2)
Itineribus itaque emensis cum ad Pylas venisset, qui locus Cappadocas discernit et Cilicas, osculo susceptum rectorem provinciae, nomine Celsum, iam inde a studiis cognitum Atticis, asscitumque in consessum vehiculi, Tarsum secum induxit.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXII: Julianus, 9장 13:1)
Disposuisse enim aiebat, hiemandi gratia per compendiariam viam, consummate procinctu, Tarsum Ciliciae reversurum, scripsisseque ad Memorium praesidem, ut in eadem urbe cuncta usui congrua pararentur.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXIII, 2장 5:1)
Quae vixdum ambigua luce, defensores intentius contemplati, eo accedente quod angularem turrim ictus foravit arietis violentior, relictis civitatis duplicibus muris, continentem occupant arcem, asperi montis interrupta planitie superpositam, cuius medietas in sublime consurgens, tereti ambitu Argolici scuti speciem ostendebat, nisi quod e septemtrione, id quod rotunditati defuerat, in Euphratis fluenta proiectae cautes eminentius tuebantur, in qua excellebant minae murorum, bitumine et coctilibus laterculis fabricatae, quo aedificii genere nihil esse tutius constat.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXIIII, 2장 12:1)
proinde nec iumento parcens nec militi, flagrante hieme die profectus, signis (ut dictum est), vetantibus plurimis, Tarsum urbem Cilicum nobilem introiit, cuius originem docuimus supra.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXV, 10장 4:2)
Deinde Tarso profectus, extentis itineribus venit oppidum Cappadociae Tyana, ubi ei reversi Procopius notarius et Memoridus tribunus occurrunt, gestorumque aperiunt textum, hinc (ut ordo poscebat) exorsi, quod Lucillianus Mediolanum ingressus, cum Seniaucho et Valentiniano tribunis, quos duxerat secum, cognito quod Malarichus recusavit suscipere magisterium, effuso cursu petierat Remos.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXV, 10장 6:1)
Denique post huius modi vindicata complura, Hilarinum aurigam convictum atque confessum, vixdum pubescentem filium suum venefico tradidisse, docendum secretiora quaedam legibus interdicta, ut nullo conscio adminiculis iuvaretur internis, capitali animadversione damnavit.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXVI, 3장 3:1)
Papa, rex Armeniorum evocatus a Valente, et Tarsi specie obsequiorum custoditus, cum trecentis popularibus fugit, et frustratus viarum observatores, equis regnum repetit, nec multo post a Traiano duce in convivio interficitur.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXX, 1장1)
Unde quasi futurus particeps suscipiendi pro instantium rerum ratione tractatus, idem Papa regaliter vocatus, et apud Tarsum Ciliciae obsequiorum specie custoditus, cum neque ad imperatoris castra accipi nec urgentis adventus causam scire cunctis reticentibus posset, tandem secretiore indicio comperit, per litteras Romano rectori suadere Terentium, mittere prope diem alterum Armeniae regem, ne odio Papae, speque quod revertetur, natio nobis opportuna deficeret ad iura Persarum, eam rapere vi vel metu vel adulatione flagrantium.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXX, 1장 4:1)
Vixdum pompae funebres et sepultura filii fuerat explicata, et statim ab ipso eius rogo senex infelix, ora sua recentibus adhuc rigans lacrimis trahensque cinere sordentem canitiem, foro se festinus immittit atque ibi, tum fletu, tum precibus, genua etiam decurionum contingens, nescius fraudium pessimae, mulieris, in exitium reliqui filii plenis operabatur affectibus:
(아풀레이우스, 변신, 10권 6:1)
Cuius provinciae civitates omnis evocat Tarsum, quod oppidum fere totius Ciliciae nobilissimum fortissimumque est.
(카이사르, 알렉산드리아 전기 66:3)
Nam quicquid ex vetere materia relictum erat, depressum atque obrutum celeriter umore putrescebat, proximasque radices teneras et vixdum prorepentes vitio suo enecabat;
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 3권, 17장 4:2)
utcumque se ea res habuit, vixdum ingressus Illyricum Tiberius properis matris litteris accitur;
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER I, 5장7)
verum Agrippina fratri eius L. Silano necem molita ultorem metuebat, crebra vulgi fama anteponendum esse vixdum pueritiam egresso Neroni et imperium per scelus adepto virum aetate composita, insontem, nobilem et, quod tunc spectaretur, e Caesarum posteris:
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XIII, 1장2)
Vixdum finierat Maternus, concitatus et velut instinctus, cum Vipstanus Messalla cubiculum eius ingressus est, suspicatusque ex ipsa intentione singulorum altiorem inter eos esse sermonem, 'num parum tempestivus' inquit 'interveni secretum consilium et causae alicuius meditationem tractantibus?'
(코르넬리우스 타키투스, 대화, 14장 1:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION