라틴어 문장 검색

certatam lite deorum Ambraciam versique vident sub imagine saxum iudicis, Actiaco quae nunc ab Apolline nota est, vocalemque sua terram Dodonida quercu Chaoniosque sinus, ubi nati rege Molosso inpia subiectis fugere incendia pennis.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 13권 66:4)
unde vocalem temere insecutae Orphea silvae, arte materna rapidos morantem fluminum lapsus celeresque ventos, blandum et auritas fidibus canoris ducere quercus.
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Carmina, Book 1권, Poem 124)
unum quod interpositionem vel interclusionem dicimus, Graeci παρένθεσιν, παρέμπτωσιν vocant, dum continuationi sermonis medius aliqui sensus intervenit:
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IX 177:2)
nam interim pigritiam emendandi faciunt aut certe novorum interpositione priora confundant.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber X 194:2)
arcus, victor, pace relata, Phoebe, relaxa umeroque graves levibus telis pone pharetras resonetque manu pulsa citata vocale chelys:
(세네카, 아가멤논 7:5)
oeci corinthii tetrastylique quique aegyptii vocantur latitudinis et longitudinis, uti supra tricliniorum symmetriae scriptae sunt, ita habeant rationem, sed propter columnarum interpositiones spatiosiores constituantur.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER SEXTUS, 3장44)
Nihil enim locale est, vel localiter contineri potest, nisi quod sui interpositionem circumstantium rerum distantiam intervalli potest facere, veluti si alicui continuo corpori stylus vel corpusculum aliquod inseratur, statim per ejus interpositionem necesse est aliquam intervalli distantiam fieri inter particulas circumstantes, quae post ad invicem continuatae fuerant.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber tertius 25:15)

SEARCH

MENU NAVIGATION