라틴어 문장 검색

Nam vocalis in priore versu extrema eademque in sequenti prima canoro simul atque iucundo hiatu tractim sonat.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, A. Gellii Noctium Atticarum Liber Sextus, XX 4:1)
Nam sicut a ligando lictor et a legendo lector et a viendo vitor et tuendo tutor et struendo structor productis quae corripiebantur vocalibus dicta sunt.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Duodecimus, III 5:2)
Nam, cum de natura atque ordine litterarum dissereret quas grammatici vocales appellant, verba haec scripsit, quae reliquimus inenarrata ad exercendam legentium intentionem:
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Nonus Decimus, XIV 6:1)
' ,' iecur,' 'iocus,' 'iucundum,' errabit, quod hae litterae, cum praeeunt, ne vocales quidem sunt.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Nonus Decimus, XIV 7:5)
Sed omnis ista varietas sita est in subtilitate eximia, et derivationibus paucarum rerum, quae innotuerunt;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 17:2)
Atque ex philosophiis istis Graecorum, et derivationibus earum per particulares scientias, jam per tot annorum spatia, vix unum experimentum adduci potest, quod ad hominum statum levandum et juvandum spectet, et philosophiae speculationibus ac dogmatibus vere acceptum referri possit.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 161:3)
Multa namque per intellectum videmus quibus signa vocalia desunt;
(단테 알리기에리, Epistolae 123:4)
nam due consonantes extreme non sunt de sillaba precedente, et licet propriam vocalem non habeant, virtutem sillabe non tamen ammictunt;
(단테 알리기에리, DE VULGARI ELOQUENTIA, LIBER SECUNDUS 61:2)
signum autem est quod rithimus ibi una vocali perficitur, quod esse non posset nisi virtute alterius ibi subintellecte).
(단테 알리기에리, DE VULGARI ELOQUENTIA, LIBER SECUNDUS 61:3)
Nemo tamen studiis indignum ferre laborem cogetur posthac, nectit quicumque canoris eloquium vocale modis laurumque momordit.
(유베날리스, 풍자, 3권, Satura VII7)
nos hominum divumque fidem clamore demus quanto Facsidium laudat vocalis agentem sportula.
(유베날리스, 풍자, 5권, Satura XIII14)
Illud non omiserim, Tritonas cum bucinis fastigio Saturni aedis superpositos, quoniam ab eius commemoratione ad nostram aetatem historia clara et quasi vocalis est, ante vero muta et obscura et incognita:
(Macrobii Saturnalia, Liber I, VIII. 4:1)
Etsi vereor me, dum ostendere cupio quantum Virgilius noster ex antiquiorum lectione profecerit et quos ex omnibus flores vel quae in carminis sui decorem ex diversis ornamenta libaverit, occasionem reprehendendi vel inperitis vel malignis ministrem, exprobrantibus tanto viro alieni usurpationem, nec considerantibus hunc esse fructum legendi, aemulari ea quae in aliis probes et quae maxime inter aliorum dicta mireris in aliquem usum tuum oportuna derivatione convertere, quod et nostri tam inter se quam a Graecis et Graecorum excellentes inter se saepe fecerunt.
(Macrobii Saturnalia, Liber VI, I. 2:2)
Ad hiatum enim duarum vocalium procurandum interponi solet d littera.
(Macrobii Saturnalia, Liber VI, IX. 6:3)
quia, velut paucae litterae mutae dispersae inter multas vocales in societatem vocis facile mansuescunt, ita rariores inperiti gaudentes consortio peritorum aut consonant, si qua possunt, aut rerum talium capiuntur auditu.
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, I. 9:4)

SEARCH

MENU NAVIGATION