라틴어 문장 검색

illos otiosos vocas, quibus apud tonsorem multae horae transmittuntur, dum decerpitur, si quid proxima nocte subcrevit, dum de singulis capillis in consilium itur, dum aut disiecta coma restituitur aut deficiens hinc atque illinc in frontem compellitur ?
(세네카, De Brevitate Vitae, Liber X, ad Pavlinvm: de brevitate vitae 66:2)
id apud nos improprium, ἄκυρον apud Graecos vocatur, quale est, tantum sperare dolorem, aut, quod in oratione Dolabellae emendatum a Cicerone adnotavi, mortem ferre, aut, qualia nunc laudantur a quibusdam, quorum est, de cruce verba ceciderunt.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VIII 42:3)
Nam sacerdos apud Burgundios omnium maximus vocatur Sinistus, et est perpetuus, obnoxius discriminibus nullis, ut reges.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXVIII, 5장 14:2)
mox compertum a transfugis nongentos Romanorum apud lucum quem Baduhennae vocant pugna in posterum extracta confectos, et aliam quadringentorum manum occupata Cruptorigis quondam stipendiari villa, postquam proditio metuebatur, mutuis ictibus procubuisse.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER IV, 73장9)
Sunt qui hunc mensem ad nostros fastos a Tusculanis transisse commemorent, apud quos nunc quoque vocatur deus Maius qui est Iuppiter, a magnitudine scilicet ac maiestate dictus.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XII. 17:1)
Sacrificium apud veteres fuit quod vocabatur propter viam.
(Macrobii Saturnalia, Liber II, II. 4:2)
qualitates igitur appellavi quas ποιότητασ Graeci vocant, quod ipsum apud Graecos non est vulgi verbum sed philosophorum, atque id in multis;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아카데미카, LIBER PRIMUS 32:5)
senatum itaque sufetes, quod velut consulare imperium apud eos erat, vocaverunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXX 77:1)
Verum cras, nisi prius vocaverit me, vel apud te cenavero.
(티투스 마키우스 플라우투스, Mostellaria, act 4, scene 532)
Et utrum tu peiorem vocas, apud quem gratia beneficii intercidit, an apud quem etiam memoria ?
(세네카, 행복론, Liber III 5:4)
est praeterea genus apud illos praestabile, gymnosophistae uocantur.
(아풀레이우스, 플로리다 6:6)
ab his omnibus mensem Aprilem dici merito credendum est, quasi Aperilem, sicut apud Athenienses ἀνθεστηριών idem mensis vocatur ab eo quod hoc tempore cuncta florescant.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XII. 14:2)
Iduum porro nomen a Tuscis, apud quos is dies Itis vocatur, sumptum est.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XV. 14:1)
has aras alii Neptunias vocant, sicut Claudius Quadrigarius I. annalium apud aras, quae vocabantur Neptuniae.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM PRIMVM COMMENTARIVS., commline 10810)
"Ista enim impudicitiae eorum forsitan sacra sint, apud quos sexus omnis membris omnibus prostat, apud quos tota inpudicitia vocatur urbanitas, qui scortorum licentiae invident, qui medios viros lambunt, libidinoso ore inguinibus inhaerescunt, homines malae linguae etiam si tacerent, quos prius tacdescit impudicitiae suae quam pudescit."
(미누쿠이우스 펠릭스, 마르쿠스, 옥타비우스, 28장 1:19)

SEARCH

MENU NAVIGATION