라틴어 문장 검색

Tityre, dum redeo, brevis est via, pasce capellas Et potum pastas age, Tityre, et inter agendum Occursare capro, cornu ferit ille, caveto.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Nonus, IX 12:1)
Videntur autem verba ista si aliter non potest a significatione quidem voculae huius de qua quaerimus non abhorrere.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Duodecimus, XIV 6:1)
Ad ipsa enim Platonis penetralia ipsarumque rerum pondera et dignitates pergendum est, non ad vocularum eius amoenitatem nec ad verborum venustates deversitandum.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Septimus Decimus, XX 7:1)
et iussit militibus interficere occursantes nemini parcendo et eos, qui in domos ascenderent, trucidare.
(불가타 성경, 마카베오기 하권, 5장12)
sed, cum dies quinta illucesceret, viginti iuvenes ex his, qui cum Maccabaeo erant, accensi animis propter blasphemias, murum viriliter aggressi feroci animo, occursantem quemque caedebant;
(불가타 성경, 마카베오기 하권, 10장35)
transvecti lintribus amnem occursant ubicumque velit.
(클라우디아누스, De Consulatu Stilichonis, Liber Primus 1:110)
orant obsistunt, rediret maneret, pars Agrippinae occursantes, plurimi ad Germanicum regressi.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER I, 41장10)
Barbari perfringere stationes seque inferre munitoribus nisi lacessunt, circumgrediuntur, occursant:
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER I, 64장1)
iumenta, sarcinae, corpora exanima interfluunt, occursant.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER I, 70장7)
spectabatur occursante populo compositus ore et sermonibus variis tempus atque iter ducens, donec propinquis Pisonem frustra coercentibus deferri Augusta pecuniam quae petebatur iuberet.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER II, 34장7)
primoque impetu pulsa cohorte promptus inter tela occursat fugientibus, increpat signiferos quod inconditis aut desertoribus miles Romanus terga daret;
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER III, 20장5)
occursantes domini iuxta coniuges et liberos securitate pacis et belli malo circumveniebantur.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER II, 12장7)
ceterum ea ubique formido fuit apud fugientis occursantis, in acie pro vallo, ut deleri cum universo exercitu Caecinam potuisse, ni Suetonius Paulinus receptui cecinisset, utrisque in partibus percrebruerit.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER II, 26장6)
occursare paventibus, retinere cedentis, ubi plurimus labor, unde aliqua spes, consilio manu voce insignis hosti, conspicuus suis.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER III, 17장2)
Flaccus interim cognito castrorum obsidio et missis per Gallias qui auxilia concirent, lectos e legionibus Dillio Voculae duoetvicensimae legionis legato tradit, ut quam maximis per ripam itineribus celeraret, ipse navibus invalidus corpore, invisus militibus.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER IV, 24장1)

SEARCH

MENU NAVIGATION