라틴어 문장 검색

animi laxandi causa modo piscabatur hamo, modo talis aut ocellatis nucibusque ludebat cum pueris minutis, quos facie et garrulitate amabilis undique conquirebat, praecipue Mauros et Syros.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Augustus, 83장 1:2)
hos lignum stabat ad usus, annosam si forte nucem deiecerat Eurus, at nunc divitibus cenandi nulla voluptas, nil rhombus, nil damma sapit, putere videntur unguenta atque rosae, latos nisi sustinet orbes grande ebur et magno sublimis pardus hiatu dentibus ex illis quos mittit porta Syenes et Mauri celeres et Mauro obscurior Indus, et quos deposuit Nabataeo belua saltu iam nimios capitique graves, hinc surgit orexis, hinc stomacho vires;
(유베날리스, 풍자, 4권, Satura XI39)
hoc est totum propter quod mitteris, ut Iuvenalis in summa, non Maurus erat neque Sarmata.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM QUARTVM COMMENTARIVS, commline 2372)
Nomen eorum paulatim Libyes corrupere, barbara lingua Mauros pro Medis appellantes.
(살루스티우스, The Jugurthine War, 18장11)
Igitur simul consul ex multis de hostium adventu cognovit, et ipsi hostes aderant, et prius quam exercitus aut instrui aut sarcinas colligere, denique ante quam signum aut imperium ullum accipere quiuit, equites Mauri atque Gaetuli, non acie neque ullo more proeli sed cateruatim, uti quosque fors conglobauerat, in nostros incurrunt.
(살루스티우스, The Jugurthine War, 97장7)
Ceterum Mauri impetratis omnibus rebus tres Romam profecti duce Cn.
(살루스티우스, The Jugurthine War, 104장5)
At Sulla, quamquam eadem existimabat, tamen ab iniuria Maurum prohibet.
(살루스티우스, The Jugurthine War, 107장1)
Plures nimirum Mauri et Marcomanni ipsique Parthi, vel quantaecunque unius tamen loci et suorum finium gentes quam totius orbis.
(테르툴리아누스, Apologeticum, 37장 4:2)
decem septem milia peditum erant, maxima ex parte Bruttii ac Lucani, equites mille ducenti, inter quos pauci admodum Italici, ceteri Numidae fere omnes Maurique.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIV 183:1)
Hannibal ad terrorem primos elephantos - octoginta autem erant, quot nulla umquam in acie ante habuerat - instruxit, deinde auxilia Ligurum Gallorumque Baliaribus Maurisque admixtis;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXX 439:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION