라틴어 문장 검색

Non istas depascit opes rubigo, nec ignis Deuorat, aut furis minuit subreptio, mergit Naufragium, tollit predo, depauperat hostis.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER SEPTIMUS 12:5)
Nec iam corrigitur rastro, nec uomere campus Leditur, aut curui deplorat uulnus aratri, Vt tellus auido, quamuis inuita, colono Pareat, et semen multo cum fenore reddat.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER NONUS ET ULTIMUS 20:7)
Nullam materiam matricis signat idaea, Sed magis in sterili littore vomer arat.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 1:19)
Tityi quoque viscera reparandis fecunda suppliciis, quae vultur immanis sine ullo fine depascitur.
(성 암브로시우스, 죽음의 복됨, 8장 4:5)
Unde quieti sunt homines et sedati, adhibentes vomeri curam, et proventibus fructuariis victitantes.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXII: Julianus, 8장 32:2)
Inter arundines celsas, ut squalentes nimia densitate, haec belua cubilibus positis, otium pervigili studio circumspectat, laxataque copia, ad segetes depascendas egreditur.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXII: Julianus, 15장 22:1)
Qui tripertitus navigabilis per omnes est rivos, insulasque circumfluens, et arva cultorum industria diligentius rigans, vomeri et gignendis arbustis habilia facit.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXIII, 6장 25:3)
Nec enim ulla sunt illis vel tuguria, aut versandi vomeris cura, sed carne et copia victitant lactis, plaustris supersidentes, quae operimentis curvatis corticum per solitudines conferunt sine fine distentas.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXXI, 2장 18:1)
Etenim in omni corpore tangibili inanimato, spiritus inclusus primo multiplicat se, et tanquam depascit partes tangibiles eas quae sunt maxime ad hoc faciles et praeparatae, easque digerit et conficit et vertit in spiritum, et deinde una evolant.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 385:1)
praesertim cum omnis spiritus animatus depascat humida utraque, aquea et pinguia, tanquam fomites suos.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 406:15)
Concidite vomeres vestros in gladios et falces vestras in lanceas; infirmus dicat: " Fortis ego sum ".
(불가타 성경, 요엘서, 4장10)
Et iudicabit inter populos multos et decernet gentibus fortibus usque in longinquum; et concident gladios suos in vomeres et hastas suas in falces; non sumet gens adversus gentem gladium, et non discent ultra belligerare.
(불가타 성경, 미카서, 4장3)
Qui vomere post cibum volt, si ex facili facit, aquam tantum tepidam ante debet adsumere;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber I, 3장91)
Qui vomere bis in mense vult, melius consulet, si biduo continuarit, quam si post quintum decimum diem vomuerit, nisi haec mora gravitatem pectori faciet.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber I, 3장99)
Si quid offensae in cena sensit, vomere debet, idque postero quoque die facere;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber I, 6장11)

SEARCH

MENU NAVIGATION