라틴어 문장 검색

Si sine causa longus dolor capitis est, et in cervices ac scapulas transit, rursusque in caput revertitur, aut a capite ad cervices scapulasque pervenit, perniciosus est, nisi vomicam aliquam excitavit, sic ut pus extussiretur, aut nisi sanguis aliqua parte prorupit, aut nisi in capite multa porrigo totove corpore pustulae ortae sunt.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber II, 8장122)
Neque verum est, quod dicitur a quibusdam, nullam febrem inordinatam esse, nisi aut ex vomica aut ex inflammatione aut ex ulcere:
(켈수스, 의학에 관하여, Liber III, 3장28)
ac novissime rosa caput naresque implere, offerre etiam naribus rutam ex aceto contritam, movere sternumenta medicamentis in id efficacibus.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber III, 18장43)
Omnis tum vomicae finis est, ut rumpatur;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber III, 27장56)
Si postero die dolor remanet, alvum ducere, sternumenta evocare, nihil adsumere nisi aquam.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber IV, 2장22)
sternumenta excitare, inferiores partes vehementer perfricare;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber IV, 2장38)
Prodest etiam movere sternumenta;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber IV, 3장12)
caput leviter dolet, gravitas eius sentitur, frequentia sternumenta sunt;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber IV, 5장5)
si in pulmonem, praeter sternumenta et tussim est etiam capitis gravitas, lassitudo, sitis, aestus, biliosa urina.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber IV, 5장7)
Si vero iecur vomica laborat, eadem facienda sunt, quae in ceteris interioribus suppurationibus.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber IV, 15장28)
Quidam etiam contra id scalpello aperiunt et ipsam vomicam adurunt.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber IV, 15장29)
Sternumenta vero vel albo veratro vel struthio coiecto in nares excitantur, vel his mixtis:
(켈수스, 의학에 관하여, Liber V, 22장65)
Sternumenta quoque admota id commode elidunt, aut oriculario clystere aqua vehementer intus conpulsa.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VI, 7장129)
Sub his enim crustae resolvuntur, quae tum per sternumenta elidi debent.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VI, 8장8)
item fumus et quicquid excitat sternumentum.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VIII, 4장90)

SEARCH

MENU NAVIGATION