라틴어 문장 검색

iamque tota suave fragrante cavea montem illum ligneum terrae vorago decepit.
(아풀레이우스, 변신, 10권 34:4)
Sicut autem inter ignem et aquam tenenda est via, ut nec exuratur homo nec demergatur, sic inter apicem superbiae et voraginem desidiae iter nostrum temperare debemus, sicut scriptum est:
(아우구스티누스, 편지들, 15. (A. D. 398 Epist. XLVIII) Domino Dilecto et Exoptatissimo Fratri et Conpresbytero Eudoxio et Qui Tecum Sunt Fratribus Augustinus et Qui Mecum Sunt Fratres In Domino salutem 2:3)
Licet enim opera atque activam scientiarum partem praecipue sequamur, tamen messis tempus expectamus, nec muscum et segetem herbidam demetere conamur.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Distributio Operis 30:2)
neque muscum aut segetem herbidam demetere festinamus, sed messem tempestivam expectamus.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 286:4)
Hoc praecipue efficitur supprimendo, aut saltem coercendo, voragines illas foeneris, monopoliorum, et latifundiorum in pascua conversorum, et similium.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XV. DE SEDITIONIBUS ET TURBIS 17:5)
fixo tacuit torrente vorago.
(클라우디아누스, DE RAPTU PROSERPINAE, LIBER SECUNDUS 2:192)
illinc Armeniae vibratis crinibus alae herbida collectae facili velamina nodo;
(클라우디아누스, In Rufinum, Liber Posterior 2:54)
Plurimum enim refert non adsiccato suco fimum vires continere et assiduo macerari liquore, ut, si qua interiecta sint stramentis aut paleis spinarum vel graminum semina, intereant nec in agrum exportata segetes herbidas reddant.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 1권, 6장 22:1)
Campum non aequissima situm planitie nec perlibrata, sed exigue prona, collem clementer et molliter adsurgentem, montem 2 sublimem et asperum, sed nemorosum et herbidum, maxime probaverunt.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 2권, 2장 1:2)
Nam melius nemoribus herbidis et frutectis et carectis pascitur,quoniam siccis ac lapidosis locis durantur ungulae.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 6권, 22장 2:2)
Generosis circa vernum aequinoctium mares iniungentur, ut eodem tempore, quo conceperint,iam laetis et herbidis campis post annum parvo cum labore fetum educent.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 6권, 27장 3:2)
Sequeris autem novalia non solum herbida, sed quae plerumque vidua sunt spinis;
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 7권, 3장 9:3)
Herbidus silvestrisque ager planus sublimi clauditur maceria, cuius tribus lateribus porticus applicantur, et in quarto duae cellae, ut sit altera custodis habitatio, atque altera stabulum pavonum.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 8권, 11장 3:4)
Palustris quoque,sed herbidus ager destinetur, atque alia pabula conserantur, ut vicia, trifolium, faenum Graecum, sed praecipue genus intubi, quod σέριν Graeci appellant.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 8권, 14장 2:4)
nam exorta vis locustarum ambederat quidquid herbidum aut frondosum.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XV, 5장8)

SEARCH

MENU NAVIGATION