라틴어 문장 검색

stetit ore gelato incertus peteretne fugam, veniamne subactus posceret an fidos sese transferret in hostes.
(클라우디아누스, In Rufinum, Liber Posterior 2:64)
Namque is paulum gelatus in mulctra dum est tepefacta,rescinditur et fervente aqua perfusus vel manu figuratur,vel buxeis formis exprimitur.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 7권, 8장 7:4)
Deterrima est conditio fictilium, quae et accenduntur aestatis vaporibus, et gelantur hiemis frigoribus.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 9권, 6장 2:1)
Quis hoc potest videre, quis potest pati, nisi impudicus et vorax et aleo, Mamurram habere quod comata GaIlia habebat ante et ultima Britannia?
(가이우스 발레리우스 카툴루스, 노래, Lyrics , Poem 291)
es impudicus et vorax et aleo.
(가이우스 발레리우스 카툴루스, 노래, Lyrics , Poem 295)
O furum optime balneariorum Vibenni pater, et cinaede fili, (nam dextra pater inquinatiore, culo filius est voraciore) cur non exsilium malasque in oras itis, quandoquidem patris rapinae notae sunt populo, et natis pilosas, fili, non potes asse venditare?
(가이우스 발레리우스 카툴루스, 노래, Lyrics , Poem 331)
morbosi pariter gemelli utrique, uno in lecticulo erudituli ambo, non hic quam ille magis vorax adulter, rivales socii puellularum:
(가이우스 발레리우스 카툴루스, 노래, Lyrics , Poem 574)
iusta pericli si ratio est et honesta, timent pavidoque gelantur pectore nec tremulis possunt insistere plantis:
(유베날리스, 풍자, 2권, Satura VI43)
Et tam ille copiosus, si moderationem tenuit, sanitatis compos est, quam insanus fit ille cui merus sal cibus est, si hoc ipsum voraciter invaserit.
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, V. 24:4)
Hinc usura vorax, avidumque in tempora foenus, Et concussa fides, et multis utile bellum.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 1권 3:17)
omnia pontus Haurit saxa vorax, montesque immiscet arenis:
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 2권 7:21)
tunc omnes avide desaevit in artus, Immersitque manus oculis, gaudetque gelatos Effodisse orbes, et siccae pallida rodit Excrementa manus:
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 6권 5:18)
stat corde gelato Adtonitus:
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 7권 4:2)
Tepidi natabis lene Congedi vadum Mollesque Nympharum lacus, Quibus remissum corpus adstringes brevi Salone, qui ferrum gelat.
(마르티알리스, 에피그램집, 1권, XLIX2)
Hos fastus animosque dat Sabello Farris semodius fabaeque fresae, Et turis piperisque tres selibrae, Et Lucanica ventre cum Falisco, Et nigri Syra defruti lagona, Et ficus Libyca gelata testa Cum bulbis cocleisque caseoque.
(마르티알리스, 에피그램집, 4권, XLVI3)

SEARCH

MENU NAVIGATION