라틴어 문장 검색

quem casum neque ut plerique fortium virorum ambitiose, neque per lamenta rursus ac maerorem muliebriter tulit;
(코르넬리우스 타키투스, 아그리콜라 전기, 29장 1:2)
Haec vero turba muliebriter propemodum culta luxu magis quam decoris armis conspicua erat.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 3권, 3장 16:2)
purpureae tunicae medium album intextum erat, pallam auro distinctam aurei accipitres, velut rostris inter se concurrerent, adornabant, ex zona aurea muliebriter cinctus acinacem suspenderat, cui ex gemma vagina erat.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 3권, 3장 20:2)
Alias deinde effeminatum et muliebriter timidum, alias proditorem amatoris appellans, nunc ingenua promittens, interdumque regnum quoque, versabat animum tanto facinore procul abhorrentem.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 6권, 7장 12:1)
At illa purgare se, quod, quae utilia esse censebat, muliebriter forsitan, sed fida tamen mente suasisset:
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 8권, 3장 9:2)
Quis hoc potest videre, quis potest pati, nisi impudicus et vorax et aleo, Mamurram habere quod comata GaIlia habebat ante et ultima Britannia?
(가이우스 발레리우스 카툴루스, 노래, Lyrics , Poem 291)
es impudicus et vorax et aleo.
(가이우스 발레리우스 카툴루스, 노래, Lyrics , Poem 295)
O furum optime balneariorum Vibenni pater, et cinaede fili, (nam dextra pater inquinatiore, culo filius est voraciore) cur non exsilium malasque in oras itis, quandoquidem patris rapinae notae sunt populo, et natis pilosas, fili, non potes asse venditare?
(가이우스 발레리우스 카툴루스, 노래, Lyrics , Poem 331)
morbosi pariter gemelli utrique, uno in lecticulo erudituli ambo, non hic quam ille magis vorax adulter, rivales socii puellularum:
(가이우스 발레리우스 카툴루스, 노래, Lyrics , Poem 574)
Et tam ille copiosus, si moderationem tenuit, sanitatis compos est, quam insanus fit ille cui merus sal cibus est, si hoc ipsum voraciter invaserit.
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, V. 24:4)
Hinc usura vorax, avidumque in tempora foenus, Et concussa fides, et multis utile bellum.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 1권 3:17)
omnia pontus Haurit saxa vorax, montesque immiscet arenis:
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 2권 7:21)
] Charybdis autem in Siciliae parte posita femina fuit voracissima, ex Neptuno et Terra genita, quae, quia boves Herculis rapuit, fulminata a Iove est et in maria praecipitata:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM TERTIVM COMMENTARIVS., commline 42016)
miseri post fata sychaei aut muliebriter dixit 'miseri':
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM QUARTVM COMMENTARIVS, commline 204)
ore legam muliebriter, tamquam possit animam sororis excipere et in se transferre.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM QUARTVM COMMENTARIVS, commline 6851)

SEARCH

MENU NAVIGATION